A prima igitur libidine mens cuiuslibet iusti generantis liberatur, cum contingat
actum matrimonialem sine omni culpa et mortali et veniali exerceri; unde constat
quod non intelligitur illa libido transmittere originale peccatum in prolem;
nec iterum illa quae est inordinata delectatio sensualitatis: etsi enim per miraculum
a tali inordinatione delectationis coitus aliquorum purgaretur, nihilominus
eorum nati peccatum originale contraherent. Unde patet quod libido tertio
modo dicta, intelligitur esse peccati originalis causa: omne enim generans
generat sibi simile in natura; unde cum haec sit conditio naturae humanae
iustitia originali destitutae, ut talis inordinatio virium animae in ea existat,
constat quod etiam talis conditio in prole remanebit. Et si fervor coitus inveniatur
dici causa originalis peccati, hoc non propter se dicitur, sed inquantum est
signum eius quod est sui causa; quia ex inordinatione virium inordinata delectatio
in coitu procedit, quasi signum, et effectus causam suam indicans.
Ad quartum dicendum, quod illa infectio quae est in semine, sicut non habet
rationem culpae, proprie loquendo, ante infusionem animae, ita nec poenae:
oportet enim esse idem subiectum culpae et poenae; et ideo sicut in rebus irrationalibus
non proprie est poena, quae de se ordinem ad culpam habet, ita
etiam nec in semine poena potest esse; sed est defectus quidam, inquantum
similitudo naturae generantis in semine virtualiter manet, per modum etiam
quo lepra in semine leprosi non est aegritudo. Si tamen poena esset, posset esse
causa culpae, non inquantum huiusmodi, sed secundum quod ex culpa causatur:
virtus enim causae manet in effectu; unde quia per peccatum primi hominis
ista infectio consecuta est in tota natura humana, ideo ubi invenitur subiectum
susceptivum culpae, habet rationem culpae in actu, sicut in puero iam nato; ubi
vero hoc non invenitur, manet in tali infectione virtus culpae, ut sic causa culpae
esse possit.
Ad quintum dicendum, quod cum peccatum originale, per se loquendo, sit naturae
vitium, non potest causari per id quod est personae per se, sed solum per id
quod naturae debetur. Conservatio autem coniunctionis corporis ad animam,
pertinet specialiter ad esse huiusmodi personae in natura humana subsistentis;
et ideo talis coniunctio infectionem originalis peccati non facit in anima, nisi
adiungatur aliquid quod per se ad naturam pertineat; et hoc est actus generationis,
qui per se naturae conservandae debetur: et ideo ex concupiscentia quae
remanet post baptismum non inficitur iterato anima illius qui baptizatus est, sed
per generationem in filium suum traducitur, ut in originali nascatur.
|
|