Gothofredus de Bussero: Chronica

241


Mediolani et comites de Inglesia qui dominabantur in Mediolano,
misitque in Alamaniam octingentos homines Mediolani et fecit multos
comites de illis qui prodiderunt Mediolanum.
[In MCXLVI die XIIII julii fun in Mediolano unus maximus ignis,
ut dicit Gothofredus de Bussero].
Anno domini 1147 Petrus Lombardus sententias exposuit.
Anno domini 1153 obiit Goffredus de Bussero qui partem de suo
dictis hospitalibus fecit, et de alia parte fecit comunantia terrarum agnatis
suis, que comunantia nuper vendita est pro libris 300 dicto hospitalio
de Brolio: eodem anno obiit s. Bernardus abbas. tunc temporis Federicus
fuit primus imperator.
Anno domini 1154 die 4 octobris dictus Federicus intravit Lombardiam
et destruxit Galiate, Terdonam et Mediolanum et rehedificavit
Terdonam invitis Papiensibus.
[Omnes papienses sunt ducti Mediolanum; attamen marchionibus
data fuit licentia fugiendi. et dicit Gothofredus de Bussero quod hoc
fuit anno MCLVII].
Anno domini 1160 die 4 augusti inceptum est edificare civitatem
laudensem juvenem. et die X augusti Ubertus de Pirovano archiepiscopus
Mediolani obsedit Carcanum et eum cepit et Fridericus imperator fugit
et multi capti sunt de suis.
Anno domini 1162 die 4 ante kalendas aprilis dictus Fredericus imperator,
proditorie nonnullis mediolanensibus faventibus, destruxit Mediolanum,
tempore domini Uberti suprascripti archiepiscopi cum brachio
multorum de civitate et diocesi Mediolani et destruxit comites de Inglesio.
Anno domini 1167 die 6 ante kalendas maii recuperata est civitas
Mediolani et antelatus Federicus imperator in anno.... sui imperii in aqua
que vocatur Selfrion necatus est: in Romagna Beatrix uxor eius supererat
morti sue.
Anno domini 1176 die 5 februarii facta est ecclesia S. Petri de
Viboldono. et die 4 ante kalendas iunii antelatus Fredericus imperator
victus a mediolanensibus inter Legnanum et Borsanum. eo tempore....
Anno domini 1179 floruit beatus Galdinus archiepiscopus Mediolani
et romane sedis legatus et dictus dominus Ubertus archiepiscopus iam
acerba morte voluntarie peremptus est.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio