9.  Nolite errare . Quasi diceret: Si dixeritis vos  
non habere quod praedicatori tribuatis, hominem  
quidem potestis fallere, Deum autem, qui occultorum  
cognitor est, non potestis irridere, id est, decipere. 
10.  Deus non irridetur . Tunc quasi irrideretur, si  
illi qui non laborant in vinea denarium acciperent. 
11.  Quae enim seminaverit homo . Debetis, inquit,  
praedicatoribus et proximis vestra communicare,  
nam quod seminabitis metetis; omnis enim homo  
hoc quod seminaverit metet, quia et ille qui seminat  
in carne carnaliter operando, et ille qui seminat in  
spiritu, spiritualiter operando; iste quidem vitam  
aeternam, ille vero correptionem. 
12.  Quoniam qui seminat . Omne quod seminatur,  
aut in carne, aut in spiritu, haec autem omnia  
metentur. 
13.  In carne , id est, qui facit ipsa carnalia opera,  
habebit gehennam, quae est perpetua corruptio. 
14. AUGUST. ( in Epist. ad Galat. )  Ad domesticos fidei .  
Quos eum, credendum est, nisi Christianos significare? 
15. LANFR.  Quicunque enim voluerit placere , etc.  
Praeceptum est in rhetorica ut, cum aliquis vult persuadere  
aliquid, in principio et in fine mentionem  
faciat, quod facit Apostolus dicens: nolite facere  
quod vobis pseudo suadent, id est, circumcidi, quia  
propter hoc faciunt ut placeant Judaeis in carne  
vestra truncata, et non patiantur ab eis persecutionem  
in praedicatione crucis. Et est convertenda  
propositio ita: Quicunque volunt vos circumcidi,  
ideo faciunt tantum ut crucis Christi persecutionem  
non patiantur; neque enim faciunt, ut legem custodiant,  
vel propter aliud. 
16.  Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce , etc. 
  |  
  |