: Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis (recensio Beneventana)

Pag 221


combusserunt eam igni, et spolia diripientes omnia menia
eius destituentes, iam depopulata dereliquerunt bestiis.
Post non multum temporis cum Cesar Augustus, deuic-
ta Persida, cum multis excubiis uictor rediret ad propria, et
per eamdem ciuitatem transitum haberet, eius ruinam uidens
ingemuit, et condolens eius miseriis iussit restaurari partem,
pro ut uires suppeterent, et ad elucidandam ipsam opinatissi-
mam ciuitatem, pontem celeberrimum ibi fieri iussit. Pon-
tem namque mirae magnitudinis ac latitudinis etiam et longi-
tudinis, ita tamen, ut uix per triginta annos expliceretur et,
ut fertur, nullius prouinciae similiter inueniretur; ac demum
suo carmine signans, fabris ob perficiendum reliquit. Cuius
aqueductum per quindecim miliaria et eo amplius intromisit:
de cuius altitudine uel circuitu, uel in quibus longitudinibus
transformatus est mons nunc nobis silendum est. Statuam
autem ibidem mirae pulchritudinis fieri iussit, congaudens
suo operi, ibidem configi precepit, ut fama bearet eum per se-
cula et nomen illius uiueret per uniuersum orbem. Et de
uniuersis ciuitatibus multitudinem populorum aggregauit,
< et omnes qui de alia regione ueniebant > ciues ipsius fecit; et
a flumine Narco, qui de naribus lapidei uituli sculpti egredi-
tur, nomen imponens Narnia nuncupata est, et Colonia, quia
omnes, qui de aliis regionibus illic habitandi < causa > uenie-
bant, siue soli siue cum eis, qui hospitabantur, incolae uoca-
bantur.
Nunc, Deo miserante, Narniam et Coloniam relinqua-
mus, et ad propositum opus magno studio et cautela reuerta-
mur, et dilucidius explere satagamus. Predicta autem urbs
crebrius uisitabatur a multis sanctis; maxime autem a sancto
Terentiano, et a sancto Feliciano, qui multas iniurias ibi per-

Torna all'inizio