Guido Faba: Epistole

383


tanto sollicitudine maiori constringitur intendere previsioni
debilium personarum, et maxime illarum que sunt in exilio
constitute, et ecclesiastice militie sociantur. Inde est quod
affectuose vestram prudentiam deposcimus et instanter, ut
divine pietatis intuitu, et ne vituperetur ministerium nostrum
si premerentur nimia paupertate, P. et A. clericis Paduanis
discretione ac honestate laudandis iuxta domini legati mandatum
dignemini providere, considerantes quod ubi est miseria,
ibi debet esse misericordia, et ubi est necessitas ibi et
benignitas paternalis.
XCV.
Responsio grata promittens provisionem dictorum
clericorum.

Nobis erat propositum et voluntas super provisione vestrorum
intercedere clericorum, et vestre supervenientes littere,
quidquid unquam possent alique, addiderunt, in tantum
quod iidem manifesta veritate cognoscent vestra precamina
fructuosa.
XCVI.
Invitat ad officium civem suum vectigalium.
A. Mantuanorum potestas B. viro provido civitatis
eiusdem Bononie perstudentis salutem et dilectionem. Discretioni
tue pateat commendande, quod nos de tua probitate
gerentes fiduciam, et te sperantes scientiam didicisse que terre
nostre sit merito profutura, sigillum communis Mantue tue
legalitati committendum, tibi tenore presenti mandantes, ut
hinc ad talem diem venias huiusmodi, si placet, officium recepturus.
Alioquin illud, exigente iustitia, curabimus alteri
designare.

Torna all'inizio