mortuus est egestate. Puellam vero, que caput Iohanni peciit, viam terra glutivit.
Pontius vero Pilatus incidens in multas calamitates, demum se propria manu occidit. Gaius
iussit in templo et synagogis Iudeorum suas et Iovis ymagines erigi et se deum vocari. Huius
temporibus Philo floruit Alexandriae, qui multa conscripsit, de quo dicitur: “Aut Plato
Phylonem sequitur aut Philo Platonem”, quia magna fuit in eis sensuum et eloquii similitudo.
Matheus apostolus et evangelista suum scripsit evangelium Ebraice, et ideo non sequitur translationem
LXX et videtur abuti testimoniis veteris testamentii, ut ibi: ex Egypto vocavi filium
meum, et ibi: Nazareus vocabitur.
Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi XLIII. Claudius patruus Drusi, qui
aput Moguntiam sepultus est, regnavit aput Romanos an[nis] XIIII et mensi[bus] VII, dies
XXVIII. Hic de Britannis triumphavit et Orchades insulas Romano adiunxit imperio. Huius
temporibus fuit fames, quam predixerat Agabus. Rex Agrippa, alio nomine dictus
Herodes, occidit Iacobum fratrem Iohannis gladio. Sed et his qui eum obtulerat ad martyrium
capite punitus est, quia confessus est se Christianum. Petrum quoque misit in carcerem, sed
angelus Domini eripuit eum de manu Herodis. Anno IIII° descendens Herodes vel Agrippa in
Cesaream, sedens pro tribunali gloriabatur, et angelus Domini percussit eum, et consumptus a
vermibus exspiravit. Barnabas et Saulus revertuntur Antyochiam, et dicente spiritu sancto:
“Segregate michi Paulum et Barnaban”, perambulaverunt regionem predicantes verbum Dei; et
cum invenissent Elymam magum rebellem, qui erat cum Sergio Paulo proconsule Cypri et
resistebat eis, Saulus excecavit eum ad tempus. Proconsul vero credidit; a quo primo
spolio gentili Saulus dictus est Paulus. Et quia Iudeos rebelles invenerunt, dixerunt
eis: “Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimur ad gentes”; et cum lapidarentur, fugerunt.
Cum venissent Lystris, Paulus sanavit claudum ex utero matris, et turbae Lycaoniae dixerunt
eos esse deos Barnaban Iovem, Paulum vero Mercurium, volentes imolare eis. At ipsi
prohibuerunt. Transeuntes per Pamphiliam, reversi sunt in Anthiochiam, ubi orta est
sedicio de circumcisione. Ideoque Paulus et Barnabas ascenderunt in Iherusalem super hanc
questionem. Proposita questione dixerunt quidam oportere circumcidi et legem servari. Petrus
ait: “Quid temptatis Deum nobis imponere iugum, quod neque patres nostri neque nos portare
potuimus?” Iacobus ait: “Ego iudico eos non inquietari, qui ex gentibus convertuntur, et scribere,
ut abstineant ab ydolaticis, fornicatione, suffocatis et sanguine”; et reversi sunt Paulus et Barnabas
Antyochiam. Hic annus IIII. Claudii et est XIIII. a Domini resurrectione. Unde
Paulus ad Galatas: Post XIIII annos ascendi Iherosolimam cum Barnaba, assumpto et Tyto. Hoc
eodem anno Petrus venit Romam, cum in Anthiochia fundasset ecclesiam et VII annis tenuisset
|
1
5
10
15
20
25
30
|