cum inquirere intendamus de hiis in quibus nullius autoritate
fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis
variatione secuta. Et quia per notiora itinera salubrius
breviusque transitur, per illud tantum quod nobis est ydioma
pergamus, alia desinentes: nam quod in uno est rationale,
videtur in aliis esse causa.
2. Est igitur super quod gradimur ydioma tractando tripharium, ut
superius dictum est: nam alii oc, alii sì,
alii vero dicunt oil. Et quod unum fuerit a principio
confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia
convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores
ostendunt: que quidem convenientia ipsi confusioni repugnat,
que ruit celitus in edificatione Babel.
3. Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in
hoc vocabulo quod est 'amor'. Gerardus de Brunel:
Si-m sentis fezelz amics,
per ver encusera amor.
Rex Navarre:
De fin amor si vient sen et bonté;
Dominus Guido Guinizelli:
Né fe' amor prima che gentil core,
né gentil <cor> prima che amor, natura.
4. Quare autem tripharie principali<ter> variatum sit,
investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa
variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam
aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare vicinius
habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et
Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in
eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani,
|
|