proficis" et "docte loquens proficis" uel "profice". 5 Per nominatiuum
quoque est utile participium: cum enim diuersa uerba
absque coniunctione, nisi sit figura, iungi non possint, participum
cum uerbo absque coniunctione bene profertur, ut "lego et
disco = legens disco". 6 Sicut igitur pronomen ideo est inuentum,
ut adiungi prime et secunde persone uerbi posset - nomina
enim magis tercie sunt, absque uocatiuo -, sic participium inuentum
est, ut quod deest uerbis, id est casus, compleat coniunctum
nominibus. 7 Et sciendum quod ad eum casum participia
coniunguntur, quem sua desiderant uerba, ut "misereor tui", "misertus
tui", "inuideo" et "inuidens tibi", "accuso" et "accusans te",
"dignor" et "dignans te illa re". 8 Sciendum etiam quod participia
sine uerbis esse non possunt; que, licet formam habeant, nomina
tamen sunt dicenda et carent temporali significatione, ut "penulatus",
"togatus". 9 Sunt tamen que nomina et participia esse possunt:
nomina quidem, cum ipsum habitum significant, non passionem
nec tempus, ut "armatus" ab armis habendis; participium
uero est, cum ab "armor" uerbo passiuo nascitur et preteritum
tempus significat; sed non uidetur incongruum uerba quoque ex
superorbus ad horum similitudinem posse proferre, et dicere
|
|