Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 52


forma dei equalis deo esset, semetipsum exinaniuit formam serui
suscipiens. Quur non naturaliter uerus sit homo? Quod si interrogem
apostolum, 'Quis est' inquio 'qui semetipsum exinaniuit
formam serui suscipiens?' 'Christus' ait 'Iesus, qui non rapinam
arbitratus est esse equalis deo'. Potestate ergo uel uoluntate Christus
Iesus, non necessitate coactus, in forma dei permanens, semetipsum
exinaniuit, formam serui suscepit. Potestate etiam in forma
serui dignatus est minor fieri patre. Ipse etenim et non alius
Christus Iesus, uerus dei filius, qui et in forma serui minor, et in
forma dei patri permanet aequalis. Quidquid ergo potestate uel
uoluntate agitur, nihil proprii infert potentis dedecus uel uolentis
honorem. Nam si quispiam cuiusdam regis filius, ut humano usu
loquar, seruum suum pietatis deuictus clementia, potestate aut
etiam propria uoluntate in oscula ruens amplexatus fuerit, aut
uestem serui non dedignatur semetipsum induere, uel certe infirmum
propriis ad domum misericordia motus reportare uoluerit
humeris curamque illius uersa uice quasi famulus, cum sit dominus,
habere non dispexerit, numquid pro his dominum indulgentiae
exhibitis rebus dominantis amisisse priuilegium estimatur, uel
pristinae potestatis perdedit uel minuit uel inmutauit dignitatem,
aut propter inlato seruilis famulatus beneficio dominatui suo contulit
deformitatis iniuriam, aut propter uestem serui quam induerat,
desiit eius esse cuius uerus erat filius regis? Non utique. Sed
permansit ipse qui fuerat uerus filius regis. His ita peractis non
amisit ueri filii nomen nec duplicauit in adoptiuum nec inmutauit
in nuncupatiuum. Si ergo hominem hoc posse absque sui dominatus
detrimento perficere possibilitatis ratio non contradicit, cui non
cuncta possibilia constant, quanto magis deus, qui omnia quaecumque
uoluit fecit,
cui nihil difficile nihilque esse inpossibile a nullo
sanum sapiens corde suspicatur cuique hoc esse posse quod uelle
est? Subest enim illi omnia posse quod uult; alioquin non esset
omnipotens, si posse ei deesset quod uelit. Nam qui semetipsum
potestate et, ut clarius dicam, pietatis benignitate exinaniuit, formam
serui suscipiens, eadem namque potestate uel pietatis uoluntaria
dignatione semetipsum humiliauit, non inuitus uel coactus,

Torna all'inizio