inferno spoliato, resurrexisse, et ad celos paterna suaque uirtu-
te, asserebat, ascendisse. Audiens hoc impiissimus tirannus,
diaboli zelo motus, sanctun triduo recludi precepit, et interim
minis et blandimentis ut a Dei sui cultura discederet, custo-
des terrerent atque suaderent. Alioquin diuersis et duris
uerberibus laceratum arcerent.
Tertia uero die adductus Dei athleta coram rege uoce
clara dicebat: «Vnus Deus noster Iesus Christus, qui uitam
magis peccatoris quam mortem uelle dixit, qui Chananeam et
publicanum ad penitentiam uocauit, quem confiteor, quem
colo, quem adoro, ut populus michi commissus per me in
eum credat. Qui habet potestatem mortificandi et uiuifican-
di, deducendi ad inferos et reducendi, occidendi et uiuere fa-
ciendi, percutiendi et sanandi, de cuius manibus nemo est,
qui eripiat. Tu enim scis, Domine, quia semper puro uerbo,
immo puro corde tibi seruiui et mandatum tuum non prete-
riui. Nunc, Domine, permitte me ad tuas epulas inuitatus
introire, ita ut et gaudens suscipias me seruum tuum, qui
commissam pecuniam cumulatam cum usuris reddo. In Do-
mine probasti cor meum, et uisitasti nocte igne, me examina-
sti, et non est inuenta in me iniquitas. Superius itaque con-
|
|