Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 74


Domino … abbati Casinensi Stephanus.
Memoria vestra, pater, aromatum fragrantiam et unguentorum exuperans,
inter verba mea tenaciter collocata remansit. Utinam apud vos mea
saltem inter vestre paternitatis brachia commoretur. Queso ergo, mi pater
et domine, cum bene vobis fuerit temporalium multiplicatione bonorum,
vestri, qui persecutionis vestre tempore nubiloso, fideliter vobis astitit et
constanter, Stephani mementote. Scio enim, domine, quod huius prosperitatis
vestre tempore malefide fortune placiditas multos vobis aggregavit
amicos, qui, nubilo tempore retroacto, rota vobis in sui orbitatione longis
temporibus adversante, vos veluti capitales inimici reliquerant prorsus
solum. Ut scriptura poetica impleretur: «Cum fueris felix» etc. ait quoque
Boetius. Neque enim quod ante oculos situm est sufficit intueri. Rerum
exitus prudentia metitur. Negotii ergo vestri exitum, et per quos ad hunc
exitum devenistis, vestra solerter prudentia metiatur. Vale.

Torna all'inizio