Iohannes de Virgilio: Tractatus inpersonalium

Pag 196


pronomen posset privari persona tunc esset dare pronomen inpersonale, quod penitus nemo pèossit. Quare et cetera.
Deinde videtur quod verbum non debeat inpersonari sive inpersonaliter accipi quoniam quod possumus dicere via recta non debemus dicere per obliquam; sed faciendo contructionem inpersonalem sive per verba inpersonalia facimus eam per viam obliquam; per personalia vero facimus per directam. Ergo non debemus verbis inpersonalibus uti donec verba personalia reperimus. Maior huius rationis apparet quia nullus debet sine causa necessaria discedere a tramite recto. Minor declaratur quia verba inpersonalia construuntur cum obliquis et ante et post; quod est ire per viam obliquam. Verba autem personalia construuntur cum nominativis rectis saltem a parte ante interdum a parte post: quod est procedere via recta. Unde Priscianus constructiones verborum personalium dignitates appellat. Ergo non debemus inpersonalibus uti et sic verbum non debet inpersonari.
In contrarium arguitur quod verba inpersonalia possint esse et eis debeamus uti. Primum probatur sic: unum quod subiectum privari potest suo accidente comuni; sed persona est accidesn comuni verbi. Ergo verbo poterit privari et eo esse inpersonale. Maior huus rationis est nota quoniam accidens comune semper est separabile a subiecto preter corruptionem ipsius. Minor declaratur: nam persona est accidens comune verbi. Accidit eciam pronomini et nomini secundum quosdam. Ergo et cetera.
Pretera tria sunt essencialia verbi, scilicet <vox> , significatum et modum significandi, quorum trium persona nullum est. Ergo verbum poterit esse sine persona et per consequens inpersonale fieri. Maior huius rationis apparet quia illa tria reponunt verbum in esse suo. Reponitur enim per vocem, ut: "amatur", "amabatur", per significatum , quod est "amatio"; per modum significandi quod est modus fieri distantis a substantia. Minor apparet quoniam persona non est modus essencialis verbi, sed accidentalis. Accidit enim verbo post suum esse completum. Ergo omne verbum sine ea poterit esse et per consequens inpersonari.
Circa secundum quod verbo inpersonali debeamus uti sic probatur. Omni eo debet uti grammaticus quod facit ad expresionem conceptus mentis. Verbum inpersonale sive constructio inpersonalis est huiusmodi

Torna all'inizio