Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

32


Sequitur secunda pars, in qua agitur de tempore constructionis
civitatis Ianue. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo
ostenditur quo tempore fuit condita. in secundo capitulo
ponitur tempus quo fuit ampliata. in tertio
capitulo ostenditur quod Ianua fuit a Carthaginensibus sive
Affricanis desctructa, sed a Romanis reparata, et quo tempore
fuit hoc. quo tempore Ianua fuit constructa. [capitulum
primum].
Quoniam multi tempus constructionis civitatis Ianue et eius
antiquitatem ignorare noscuntur, ideo necessarium iudicamus tempus
sue constructionis ostendere et eius antiquitatem, in quantum
invenire potuimus, demonstrare. fuit enim edificata per
annos .DCCC. antequam Roma edificaretur. fuit iterum edificata
per annos mille .D.XL.VI. antequam Christus in mundo

Torna all'inizio