Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 930


Ad quintum dicendum, quod in fide sunt duo, scilicet cognitio et aenigma, vel
obscuritas, sive imperfectio. Fides autem habet dirigere non ratione obscuritatis,
sed ratione cognitionis: et ideo cum Christus habuerit perfectam cognitionem,
in eo fuit perfecte rectitudo intentionis.
Ad sextum dicendum, quod inclinatio naturalis in finem praesupponit quemdam
intellectum praestituentem finem naturae, et dantem sibi inclinationem in finem
ultimum; et ita etiam inclinationem moralis virtutis in finem praecedit prudentia
quasi ostendens, et dirigens in finem; et sic singulae virtutes inclinando dirigunt
in fines proximos, non autem in finem ultimum.
ARTICULUS 2
Utrum aliquis actus hominis infidelis possit esse bonus
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nullus actus infidelis hominis bonus esse possit. Quia, ut dicitur
in Glossa Rom. 10, omnis vita infidelium peccatum est. Sed non potest esse
simul peccatum et bonus actus. Ergo nullus actus infidelis bonus est.
2. Praeterea, omnis actus bonus est rectus. Sed omnis actus rectus procedit ab
intentione recta. Cum igitur fides intentionem dirigat, videtur quod ubi non est
fides, actus bonus esse non possit.
3. Praeterea, omne bonum Deo placet, et est sibi acceptum. Sed vita infidelium
non est Deo accepta, quia gratia carent. Ergo in eis actus bonus non est.
4. Praeterea, illud proprie dicitur malum quod caret aliqua perfectione quam
natum est et debet habere. Sed omnis actus humanus natus est in ultimum finem
beatitudinis referri, nisi sit per se malus, et debet in ipsum referri, ut ex dictis
patet. Cum ergo actus infidelium in ultimum finem non referatur, in quem fides
dirigit, ut dictum est, videtur quod omnis actus infidelium sit malus.
5. Praeterea, infidelitas fidei opponitur. Sed fideles per fidem diriguntur in
finem aliquem. Ergo infideles per infidelitatem in oppositum finem diriguntur.
Sed omnes actus fidelium sunt boni per hoc quod ordinati sunt in finem in quem
dirigit fides. Ergo eadem ratione omnis actus infidelium est malus.
SED CONTRA, non est consilium nisi de bono. Sed infidelibus consulitur ut aliqua
de genere bonorum faciant. Ergo illorum actus non omnes sunt mali.
Praeterea, nihil laudabile est vel laudatur, nisi bonum. Sed sancti, ut
Hieronymus, et Augustinus, saepe laudant
aliquos gentiles de aliquibus operibus. Ergo aliqua opera ipsorum fuerunt
bona.

Torna all'inizio