Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 866


ARTICULUS 3
Utrum conscientia errans obliget
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod conscientia errans non obliget. Quicumque enim non facit hoc
ad quod obligatur, peccat. Sed peccatum, ut supra dictum est, est dictum vel
factum vel concupitum contra legem Dei. Cum igitur conscientia et ratio errans
non sit secundum legem Dei, videtur quod non obliget.
2. Praeterea, omne peccatum reducitur ad aliquod genus peccati: quia nihil est
in genere quod non sit in specie, ut in 2 Topic. dicitur. Sed si aliquis habeat
conscientiam furandi ut pascat patrem, hoc furari non reducitur ad aliquod
genus peccati, ut patet in discurrendo per singula. Ergo talis non peccat: ergo
talis conscientia erronea eum non obligabat.
3. Praeterea, praeceptum inferioris non potest obligare contra praeceptum superioris,
ut infra, 44 distinct., quaest. 2, art. 2 et 3, dicetur, quod praeceptum proconsulis
non obligat ad faciendum aliquid contra praeceptum imperatoris. Sed
Deus superior est conscientia nostra. Ergo conscientia nostra non potest nos
obligare ad faciendum aliquid contra praeceptum Dei; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, Deus est potentioris et maioris auctoritatis quam conscientia
nostra. Sed Deus non potest nos obligare ad peccatum faciendum suo praecepto.
Ergo multo minus conscientia.
5. Praeterea, nullus faciens hoc ad quod obligatur, peccat: alias esset perplexus;
quod est impossibile, quia sic necessario peccaret. Sed si habeat aliquis
erroneam conscientiam quod debeat fornicari, et fornicetur, non excusatur a
peccato: alias tyranni, qui sanctos occiderunt, non peccassent, quia arbitrabantur
se obsequium Deo praestare. Ergo conscientia erronea non obligat.
6. Praeterea, dictamen conscientiae non facit ut id quod est veniale, sit mortale:
quia alicui dictat conscientia quod non est bonum loqui verba otiosa; nec
tamen dicens, mortaliter peccat. Sed plus distat malum a bono quam veniale a
mortali. Ergo conscientia errans non obligat ea quae sunt secundum se mala.
SED CONTRA, super illud Eccle. 7: «Scit enim tua conscientia» etc. dicit Glossa:
«Qua (scilicet conscientia) iudice nocens non absolvitur». Sed
praeceptum iudicis obligat ad aliquid faciendum. Ergo conscientia obligat.
Praeterea, Rom. 14, 23, dicitur: «Omne quod non est ex fide, peccatum est»,
idest contra conscientiam; Glossa: «Etiamsi bonum est quod fit». Sed conscientia
prohibens bonum, est errans. Ergo conscientia errans obligat.
Praeterea, iste habet conscientiam, si non fornicetur, quod peccat mortaliter.
Omne autem peccatum mortale est ex contemptu Dei. Sed quicumque facit aliquid
intentione contemnendi Deum, mortaliter peccat. Ergo iste mortaliter peccat;
et ita conscientia errans eum obligabat.

Torna all'inizio