cum immunditia et fetore, parit cum tristitia et dolore, nutrit  
cum angustia et labore, custodit cum instantia et timore. 
VII 
 De nuditate et vestitu nascentis.  
(1) Nudus egreditur, et nudus regreditur, pauper accedit  
et pauper recedit. «Nudus, inquit, egressus sum de utero  
matris mee, et nudus revertar illuc». «Nichil intulimus in  
hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus». 
/* 
(2) Si quis autem indutus ingreditur, attendat quale proferat  
indumentum. Turpe dictu, turpius auditu, turpissimum  
visu: fedam, scilicet pelliculam sanguine cruentatam. Hec  
est illa maceria, de qua Thamar inquit in partu: «Quare  
divisa est propter te maceria?». Et ob hanc causam vocavit  
nomen eius Phares, quod interpretatur divisio.	 
VIII 
 Qualem fructum homo producit.  
(1) O vilis conditionis humane indignitas, o indigna vilitatis  
humane conditio! Herbas et arbores investiga: ille de se  
producunt flores, frondes et fructus, et tu de te lendes,  
pediculos et lumbricos. Ille de se fundunt oleum, vinum et  
balsamum, et tu de te sputum, urinam et stercus; ille de  
se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abhominationem 
  |  
  |