verecundum esistere tam intra domum propter uxorem, filios et
servos, quam extra domum propter occurrentes eidem; et, licet
quod nemo unquam eum observet sit securus, ob suam obmittat
animam. Et si ex hiis omnibus erubescere negligat, pudeat
propter Deum. Et iubebat quolibet die, tribus vicibus, in suis
portis banniri: o homines, obedire Deo melius est quam peccare;
nam vestri cautelam habere debetis ex quo confert
obediencia et contumacia ledit. Et dixit: non nisi sapiencia constat
mundus, nec regna ob aliud diriguntur; et universa racioni
subiciuntur et lingue: ipsis enim omnia indicantur. Et dixit:
sapiencia est racionis nuncius, et si nuncius menciatur, mittentem
minus innuit preciosum. Et accidit Alexandrum transire per
villam in qua regnaverant VII reges; in qua peciit si aliquis
ex genere illorum regum subsisteret. Cui respondentes incole dixerunt:
unus est superstes. Quibus ait: ostendite eum mihi. Responderunt:
in cimiteriis moratur semper. Et ipse precepit eum
vocari; eodemque coram eo accedente, dixit ei: qualiter continue
in cimiteriis moraris, statum patrum observare omittens?
Et ecce volunt te regem facere loco patris. Qui respondit: o
felix rex, habeo nunc aliquid agere, quo peracto, faciam quod
iubetis. Cui Alexander: quid habes agere? Semper in cimiteriis
moraris! Respondit: ossa regia a servorum ossibus segregare
molior, set sic ipsa aliis ossibus invenio similia, quod non possum
ipsa ab aliis ossibus discernere, ut sequestrem eadem. Cui Alexander:
tuum honorem nitaris inquirere et, si alicuius es
cordis, paternos inquires honores. Cui respondit: immo, magni
sum cordis! Cui Alexander dixit: in quo? Respondit: quia in
quo non est mors vitam quesivi, et absque senectute inventam,
|
|