Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 550


Hic est duplex quaestio. Primo, quomodo per baptismum originale divinitus
tollatur. Secundo, de causa eius, utrum etiam similiter divinitus hoc sit quod
homo originale incurrat.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum culpa originalis per baptismum solvatur;
2. Utrum poena originalem culpam consequens post baptismum remaneat;
3. Utrum originalis concupiscentia in quibusdam maior, et in quibusdam minor
inveniatur.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum originale tollatur per baptismum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per baptismum originalis culpa non tollatur. Privatio enim non
tollitur, nisi habitus oppositus restituatur. Sed originalis iustitia, cuius privatio
est originale peccatum, per baptismum non restituitur, cum non remaneat debitus
ordo inferiorum virium ad rationem. Ergo nec originale peccatum per baptismum
tollitur.
2. Praeterea, in baptismo est duplex res: una quae est res et signum, scilicet character;
et alia quae est res tantum, scilicet gratia. Si ergo baptismus peccatum
originale delet, aut hoc erit virtute characteris quem imprimit, aut virtute gratiae
quam confert. Si virtute characteris, cum igitur characterem consequantur
etiam ficte accedentes, sequeretur quod eis etiam originalis culpa dimitteretur;
et sic aliquis in mortali existens peccato, a culpa aliqua purgaretur: quod est
inconveniens. Si autem virtute gratiae, gratia autem post baptismum frequenter
per peccatum mortale amittitur; ergo oporteret quod originale per quodlibet
sequens mortale rediret. Sed peccatum originale non nisi per baptismum potest
purgari. Ergo oporteret quod quandocumque aliquis de peccato mortali poenitentiam
agit, simul etiam contra peccatum originale baptizaretur.
3. Praeterea, sicut se habet actus in peccato actuali ut materialiter deformitati
substans; ita etiam concupiscentia in originali, ut supra dictum est. Sed non
potest esse quod deformitas peccati tollatur manente actu peccati: quia tales
actus sunt qui bene fieri non possunt. Ergo et manente tali concupiscentia, non
potest originalis culpa deleri.
4. Si dicatur, quod non manet intensa, sed diminuitur; contra. Magis et minus
non diversificant speciem. Sed poena et culpa nominant diversas species mali.
Ergo non potest esse ut intensa concupiscentia sit culpa, et remissa sit tantum
poena.

Torna all'inizio