Nam rex cum sit homo non dicit intellectum bonum
tantum, sed dicit intellectum cum concupiscentia:
dato ergo quod rex non pervertatur ex eo quod est intellectus,
perverti tamen potest ex eo quod habet concupiscentiam
annexam. Ideo dicitur 3. Ethic. quod aliquando
optimos viros suror et concupiscentia tandem interimit
et pervertit. Interimitur optimus homo per concupiscentiam,
et si non quantum ad esse naturae, tamen quantum
ad esse optimum: quia cum optimus homo incipit furire
et concupiscere perversa, et si non interimitur quantum
ad esse simpliciter, interimitur tamen quantum ad esse
optimum, quia non est ulterius optimus. rex itaque dicit
intellectum cum concupiscentia, sed lex quia est aliquid
pertinens ad rationem, videtur dicere intellectum solum:
ideo dicitur 3. Polit. quod qui iubet principari intellectum,
iubet principari deum et legem; sed qui iubet principari
hominem, propter concuposcentiam anexam apponit ut
principetur et bestia. His ergo rationibus videtur ostendi,
melius esse regnum et civitatem regi lege, quam rege.
Sed quod hoc non sit simpliciter fatendum, ostendit ibi
Philosophus in eodem 3. Nam (ut ait) lex universaliter
dicit quod non est universaliter: oportet enim humanas
leges quantumcunque sint exquisitae in aliquo casu deficere:
melius est igitur regnum regi rege, quam lege, ut per
legem corrigi possint legales defectus. Itaque ut appareat
quid circa hanc materiam sic dicendum, sciendum est regem
et quemlibet principantem esse medium inter legem
naturalem et positivam; nam nullus recte principatur, nisi
agat ur recta ratio dictat: nam ratio debet esse regula
humanorum operum. Quare si nomen regis a regendo
sumptum est, et decet regem regere alios, et esse regulam
aliorum, et per consequens sequi naturalem legem, quia
in tantum recte regit, in quantum a lege naturali non deviat:
est tamen supra legem positivam, quia illam sua auctoritate
|
|