Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 74

libro II


55. (1) EX POLLITIO.
(2) Expolitio est cum in eodem loco manemus et tamen aliud
atque aliud dicere tunc videmur. (3) Hec ab interpretatione differt,
quia in expolitione videtur quod dicamus aliud sed in interpretatione
idem.
(4) Fit itaque duobus modis expolitio. Primus est cum eandem
rem dicimus verbis aliis et modo aliquantulum permutato:
(5) 'Sapiens pro salute patrie nullum vitandum periculum arbitratur';
(6) 'Qui bonis rationibus est munitus nullum putabit
vite discrimen pro commodis rei publice fugiendum sed erit
in ea semper sententia ut pro patria dimicet si oportet'. (7) Et
sicut dicit Tullius, eandem rem dicendo possumus tripliciter
expolire, scilicet diversitate verborum, modo pronuntiandi, varietate
tractandi sive aliter ordinandi.
(8) Secundum modus expoliendi provenit ex eo quod quis
loquitur de una et eadem re diverso modo et verbis pluribus et
diversis. (9) Et iste modus requirit frequentes verborum et sententiarum
exornationes. Unde, in ipsius executione, ista septem
concurrunt, scilicet propositio, ratio duplex, sententia cum ratione
vel sine ipsa, contrarium, simile, exemplum et conclusio.
(10) Color iste utilissimus est, quia multum per ipsum exercemur

Torna all'inizio