Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

213


iterum civitas divinam persensit iracundiam experta,
quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis .
Cellebratis itaque missarum solempniis, urgente iam sole in
urbis apparuit medio dense fumus caliginis flante ventorum
violentia nimia per aerem volitans, quem sequebatur vapor
flamivomus inter celum et terram universa consumens.
Siquidem plures velut fulminee faces ab illo maximo et
inextinguibili erumpentes igneo globo totam subito micuerunt
per urbem, ut, quod civitatis residuum iam dictum
illud evaserat incendium, totum pene flamis adureretur presentibus
solotenus conquassatum. Nec tamen ex toto illis
ardor iste pepercit edibus, que prius incense multis iam fuerant
reparate sudoribus. Quid enim dici valet ulterius,
quam quod ignis hic instar fuit per omnia suprataxati alterius?
Hoc tamen crudelior, quod multo plures ac maiores combussit
ecclesias, illam scilicet estivam ac mirabilem sancte virginis
Tegle, beati quoque Nazarii, necnon protomartyris
Stephani, ceteras quamplures, quarum parietine annis apparebunt

Torna all'inizio