Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 99

Liber II


cum incommodis conferemus; si rationibus atque exemplis quae secunda sint et fugienda, demonstrabimus; si alicuius scientiae aut artis rationes ad rem, de qua agimus, afferemus; si quo pacto eorum apud quos agimus, dignitati ac saluti consuli in posterum possit, ostendemus. Iustitia est aequitas, ius suum uniquique pro dignitate tribuens. Eius partes sunt pietas fides, beneficentia et quae proprie appellatur iustitia. Pietatis partibus utemur, si in Deum, patriam, parentes, propinquos servanda esse officia suadebimus. Fidei partibus utemur, si pacta, conventiones, promissa omnibus inviolabiliter servanda esse ostendemus. Beneficentiae partibus utemur, si opes et copias non ad luxum, sed liberalitatem conferendas; si sociis, amicis, propinquis, bonis viris, indigentibus subveniendum esse dicemus. Iusticiae partibus utemur, si naturae, gentium, civium iura, leges, ,consuetudinem, instituta servari oportere demonstrabimus; si nemini iniuriam inferendam, illatam, quantum liceat, propulsandam. Item, si societates et amicitias molenda; si ius suum amota omni cupiditate et perturbatione animi, tribuendum; si omnia denique ad communem utilitatem referenda esse censebimus. Fortitudo est animi in rebus gerendis tolerandisque cum periculorum contemptione constantia. Eius partes sunt audacia, patientia, perseverantia. His partibibus utemur,

Torna all'inizio