auxilio reverteretur. Cuius monitis dux acquiescens, promte eius adventum prestolabatur. Ipso autem redeunte, patriciatus officii dignitate eundem sublimavit ducem; Ottonem suum puerulum, qui aderat, fratrem muneribus tantum honoravit. Dehinc dux sponsali dote, id est diverse fortune copiis, simulque imperialibus donis acceptis, licitum veniendi ad propria impetravit. Nam parentum conventus pernobilem puellam regionem ad exteram quasi exulem euntem plorantes haud deerant. Dux itaque pro votis omnia consecutus, navim cum spectabili sponsa ascendens, equoreas sulcare procellas suis imperavit. Cui Grecorum seu aliarum gentium incole ubique usque ad patriam non denegabant impertiri obsequia.
[73.] Cumque probabili et diu anhelanti patri duorum natorum foret nunciatum adventum, caelorum regi gratias agens navium multitudine eosdem procul a litore fecit excipere et tali circumscepti pompa aput pallacii tribunal genitorum amplexibus sunt restituti incolomes. Pater siquidem non solum suis, verum exteris hominibus convivia crebra huiusscemodi thalamus facere non cessavit. Revera per gaudium nostris finibus emicuisse nemo nostrorum reminiscitur. Domna vero Maria greca ductrix non post plures dies puerum, Constantinopolim genitum, Venetiae protulit natum; quem Petrus eximius dux de sacro baptismatis lavacro suscipiens, Vassilium ob avunculi sui imperatoris nomen imposuit.
[74.] Circa haec tempora prelibatus Petrus dux pro animae suae remedio mille quinquaginta libras denariorum solatio tocius sue patriae Veneticis donavit ceptique palacii opus ad unguem perduxit, ubi inter cetera decoritatis opera dedalico instrumento capellam construere fecit, quam non modo marmoreo verum aureo mirifice comsit ornatu.
[75.] Interea Petrus dux dum sibi pro votis poene cuncta subpeditare decernere, plus solito subiectum equitatis censura populum regere studebat. Sed divina providentia, moderamine equo omnia disponens, illum in tante felicitatis fastigio
|
|