Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 38


Ad quintum dicendum, quod, secundum Philosophum in 3, et in 7 Ethic.,
omnis malus quodammodo ignorans est: oportet enim quod existimatio rationis
in peccante corrumpatur, quia malum pro bono eligit. Hoc autem contingit
dupliciter; vel in universali, vel in particulari. Rectam autem aestimationem in
particulari corrumpit delectatio, ut Philosophus, in 6 Ethic., dicit; et etiam
aliae passiones, quae tunc inesse homini non poterant praeter regulam rationis;
et ideo oportuit ut in universali aestimatio corrumperetur; et ideo praeceptum
ad memoriam reduxit tentator, ut aestimationem rectam falsis suasionibus corrumperet,
et sic ad peccandum inclinaret. Vel dicendum, ut dicit Augustinus,
11 super Genes., quod ideo prius interrogavit serpens, et respondit haec
mulier, «ut in praevaricatione esset inexcusabilis, nec ullo modo dici posset,
illud quod praeceperat Deus, oblitam fuisse mulierem; quamquam et oblivio
praecepti, maxime unius, et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis
negligentiae pertineret. Verumtamen evidentior eius transgressio est, cum memoriae
retinetur, et tamquam in illo Deus assistens praesensque contemnitur».
ARTICULUS 2
Utrum peccatum Adae
fuerit gravius omnibus aliis peccatis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum Adae gravius fuerit omnibus aliis peccatis. Quia,
sicut dicit Augustinus, in Lib. 14 De civitate Dei, «Magna est enim in peccando
iniquitas, cui tanta est in non peccando facilitas». Sed Adam facilius
potuit vitare peccatum quam aliquis sequentium. Ergo ipse gravius peccavit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod ex hoc aliquid est malum,
quia adimit bonum. Sed peccatum primi hominis plus de bono ademit, totam
naturam humanam corrumpens, quam aliquod peccatorum sequentium. Ergo
peius aliis fuit.
3. Praeterea, maiori culpae maior poena debetur. Sed peccatum Adae gravissime
punitum fuit a Deo, quia ad omnes posteros eius poena extenditur. Ergo
gravius aliis fuit.
4. Praeterea, videtur quod etiam irremissibile fuerit. Quia bonum gratiae excedit
bonum naturae. Angelus autem per peccatum a statu naturalium tantum
cecidit, secundum opinionem illorum qui dicunt eos in naturalibus tantum creatos;
homo autem etiam a statu gratiae cecidit. Cum ergo tantum casus sit gravior
quantum gradus est altior, videtur quod irremissibilius fuerit peccatum
Adae quam etiam Daemonis.

Torna all'inizio