Sed his omnibus vestram suadentes regalem excellentiam quaesumus, ut linguas
dolosas, quae adversus sanctam Romanam catholicam et apostolicam ecclesiam garrire
simulant, procul dubio longe a vobis respuantur, et nullo modo labiis iniquis et dolosis
credere iubeatis; quia, sicut in commonitorium illud referebatur, pro honore
vestri patriciati nullus homo esse videtur in mundo, qui plus pro vestra regale excellentia
decertari molietur exaltatione quam nostra apostolica assidue deprecatio.
Et sicut in nostris precordiis nisibus totis ubique super omnes honoravimus et honoramus,
ita amplius quam amplius honorem regni vestri precellere omnibus, qui in
mundo esse noscuntur, optamus. Veruntamen et de ipsa benivolentia, que in vestro
gerimus culmen honoris, in universo intonuit mundo; sicut nempe omnibus patet,
quia die noctuque in confessione fautoris vestri, beati Petri, non sinimus fundere
preces, ut, una cum domna regina vestraque precelsa prole aevis temporibus in hoc
mundo victores regnantes, in vita eterna sine fine regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALT COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Ad aures clementissimae regalis excellentiae vestrae intimantes innotescimus,
quia, dum vestra regalis in triumphis victoria precipiendum emisit, ut a partibus
Ravennae seu Pentapoliis expellerentur Venetici ad negotiandum, nos ilico partibus
illis emisimus, vestram adinplentes regalem voluntatem; insuper et ad archiepiscopum
praecipiendum direximus, ut, in quolibet territorio nostro iure sanctae Ravennate
ecclesiae ipsi Venetici presidia atque possessiones haberent, omnino eos exinde expelleret
et sicuti ecclesiae suae iura manibus suis tenere.
Quid autem contigit Garamanno duci ? Subito inruit super predia et possessiones
sanctae Ravennatae ecclesiae nostris territoriis sitae et non solum eas occupavit, sed
et omnes fruges a predicta abstulit ecclesia seu et de aliis piis locis. Nos quippe
statim eum adhortari studuimus, ut, si fideles vester exstitisset, ipsas possessiones
piorum locorum reddere prorsus non omitteret, quia et iure ecclesiae Ravennantium
seu et aliorum piorum locorum esse videntur et nostris territoriis sitae existunt; ille
|
|