extimarent, Constanciam ambulaverant, sicut ipsemet Albernardus 
mihi retulit; sed divino quasi spiritu eos illuc tunc 
ducente, ut apertius ex post facto apparuit, pro quodam 
servicio Constanciensi episcopo faciendo Constanciam perrexerant. 
  
Cum autem ipsi Laudenses predictum regem aliosque 
principes Constanciam venturos ibique colloquium habituros 
presenserunt, apparuit eis bonum esse, si colloquio interessent 
et regem sanctissimum viderent, quem nondum viderant, 
et, que in ipso colloquio dicta vel facta cognoscerent, civibus 
de Laude notificarent. Itaque rege aliisque principibus Constancie 
existentibus maximum inceptum est colloquium, in  
quo multi tam pauperes quam divites de iniuriis eis illatis 
regi conquerebantur; rex vero iusticiam illis faciebat plenarie. 
Quod predicti Laudenses qui ibi aderant considerantes, placuit 
eis de mercato, quod Mediolanenses Laudensibus abstulerant, 
ante ipsum regem querimoniam proponere. Statimque 
in quandam ecclesiam introeuntes duasque inde maximas 
cruces ad humeros levantes coram ipso rege ceterisque principibus 
adierunt et pedibus ipsius regis cum ipsis crucibus prostrati 
sunt maxime lugentes. Et hec fuit in quadam die Mercurii 
capitis ieiunii, que fuit anno ab incarnatione Domini millesimo 
centesimo quinquagesimo tercio. Principes vero ante
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |