et passivam, ibidem est reperire modum
motus et modum fluentis. Sed in
participio contingit invenire significationem
activam et passivam. Ergo participium
significat per modum motus. Maior
patet. Ubicumque est reperire posterius,
ibi est reperire prius. Sed motus prior est
ad activum et passivum, (< quod > idem est
quod modus terminatus per terminum ad
quem vel per terminum a quo), et ubicumque
invenitur activum et passivum,
ibidem invenitur motus.
< b > Et tunc arguitur, quod participium
significet substantiam.
< bl > Ubicumque est reperire proprietatem
essentialem substantie, que essentialiter
collocatur < cum > substantia, ibi est reperire
substantiam veram (β). Hec propositio
est in subiecto, et implicatur causa
predicamenti. Sed in participio est invenire
casum que est proprietas substantie,
nunquam deserens substantiam. Ergo in
participio est substantia.
< b2 > Item, ubicumque est invenire genus
et discretionem sexus, ibidem est reperire
substantiam. Hoc est probab< i >lissime:
nihil enim invenitur habere sexum nisi
quod est substantia. Sed in participio est
genus, quod est discretio sexus. Ergo in
participio est invenire substantiam. Igitur
prius probatur quod participium significat
substantiam et actum, sive per modum
manentis et fluentis.
< 1-2-5 > Item, participium habet constructionem
nominis et verbi. Sed constructio
|
|