V bononiensis, ecclesie canonicus et sacerdos humillimus solo
nomine magisler P et J atque condiscipulis salutem.
Ex quo uestre fraternitatis litteras sepe legendo replicaui,
meum extimplo animum exhilaraui non modice. id enim me
uos uideo exposcere, quod diuino dictante spiritu uobis possum
affluenter impendere.
Ceteris nempe artibus parum uel quasi nichil subtilitatis
afferentibus penitus supersedere, set huic tam sollertissime discipline
sine hesitatione uolui studium incessanter adhibere. quam
tum mea tum uestra utilitate et amore nimio uobis insinuare cupio.
Sine ulla ergo dubitatione ad me ueniatis, et quod petistis
efficaciter habeatis.
Aliter ad eosdem.
[colonna a]
Uestre fraternitatis littere
sollicitudinem pariter adtulere
cum gaudio. satis nempe superque
miror et cogito, cum de
me et a me tantum dici ac peti
audio quantum ego nec agnosco
nec postulo. uerumtamen letor
et gaudeo, quia quorum desiderabam
amiciciam habeo.
Quibus diuina uolente
gratia taliter studebo, quod eorum
[colonna b]
Uestre sincere dilectionis litere
reuerentissimum amorem quem
erga me uos exibere asseritis significantes
gaudium ex parte et ex
parte sollicitudinem mihi denunciant.
satis enim et super satis
miror et mirando cogito, cur de
mea paruitate uel incientia tantum
exaudio quantum nec ego in me
recognosco esse nec postulo. letor
tamen gaudio, con uestram quorum
ab inicio mei aduentus in
hanc terram amiciciam exobtaui
nunc - ut in literis uestris continetur
- habeo.
Clareat igitur uobis, nec
dubitetis, quod taliter in uos
|
|