Petrus Damiani: Epistulae

Pag 185


non modo veniam se corrigendo promeruit, sed et signum insuper tam
perspicuae virtutis ostendit. Et cui superbia pene potuit apostaticam
inferre pernitiem, humilitas dedit apostolicam exhibere virtutem.
Haec omnia, venerabilis pater, non sine magno timore describimus,
ne vel per oblivionem propriam, vel per infidae relationis audaciam a
veritatis linea quantumlibet deviemus. Quamobrem haec nos non constanter
adstruimus, sed quia velut sub hoc relationis ordine ad nostram fuerint
perlata notitiam, opinamur.
Verum quisquis oboedientiam praedicat, illi summopere cavendum
est, ut eum nota rebellis inoboedientiae non inurat. Nam ubi distat opus a
labiis, foedatur nomen auctoris. Quoniam qui idipsum, quod ore statuit,
factis oppugnat, legem proculdubio destruit, quam promulgat. Quapropter
ipsum oboedientiae deprecor et humilitatis auctorem, ut in proximo
dignetur a me huius infamiae probra repellere, meque permittat hunc prophetae
versiculum in Cassinensis monasterii foribus decantare: Propter hoc
sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar,
ecce adsum.

107.


Torna all'inizio