descendentibus observatur. (3) Nam 'quia' vel 'quoniam'
precedente, subintelligitur 'ideo' vel 'iccirco'. Unde non est necessarium
quod addantur, nisi fuerit oratio multum longa. (4) Si
vero 'quia' vel 'quoniam' non precedit, illa non subaudiuntur
sed tunc sunt in oratione ponenda.
30. (1) QUE DIFFERENTIA SIT INTER IDEO ET IDCIRCO ET
QUE SINT CONIUNCTIONES DUARUM CLAUSULARUM.
(2) Et vide quod 'idcirco' potest sine coniunctione copulativa
referri sed 'ideo' potest coniunctionem encleticam recipere
quando est clausule inceptivum, ut si, post exordium ante positum,
ita dicas: (3) 'Idcirco sanctitati vestre duxi tenore presentium
declarandum', vel: 'Ideo sanctitati vestre', vel sic: 'Ideoque
sanctitati vestre' et cetera.
(4) De reliquis autem dicas, scilicet 'quo circa', 'quare', 'quapropter'
et 'propterea' vel de adverbiis quibusdam, ut 'unde',
(5) quod duas orationes absque ulla coniunctione copulativa respiciunt,
sicut hoc relativum 'qui', cuius naturam in tali officio
imitantur.
31. (1) SIMILITUDO EXORDIORUM ET NARRATIONIS CUM LOGICA.
(2) Si vero exordium non precedat, horum signorum nullum
|
|