Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 780


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Philosophum in
1 Metaph., liber est qui sui causa est; servus autem per contrarium intelligendus
est qui alterius causa est, et non sui. Sumus autem causa eorum quae ad nos
pertinent per voluntatem: unde illud dicitur aliquis facere libere quod spontanea
voluntate facit; illud autem serviliter ad quod faciendum sibi voluntas deest: facit
autem illud coactus ab alio violentia vel metu; et ideo cum tristitia, quia omne
coactum est contra voluntatem et triste, ut dicitur in 5 Metaph.: et secundum
hoc dicitur aliquis ex libertate spiritus aliquid facere, quia beneplacito suae
voluntatis delectabiliter facit; timore autem servili, quod facit coactus metu poenae,
et per consequens cum tristitia: mallet enim non facere, nisi poena timeretur.
Patet igitur quod servilitas ex illa parte consequitur timorem qua ad aliquid
faciendum vel dimittendum inclinat. Haec autem inclinatio non intrat essentiam
timoris, sed est effectus eius; essentiam vero suam habet ex comparatione ad
proprium obiectum, quod est poena aeterna, quam fides indicat. Unde servilitas
est accidens timoris, et non intrat essentiam eius: et ideo essentia eius bona est,
quia refugere poenas aeternas non est nisi bonum. Unde servilis timor secundum
essentiam suam est a Spiritu Sancto non tamen donum Spiritus Sancti, nisi
communiter loquendo, ut dicimus, omne quod a Spiritu Sancto datur, donum
eius esse. Sic autem non loquimur de donis. Sed illa servilitatis conditio quae
includit privationem voluntatis iustitiae, non est a Spiritu Sancto.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod quaedam sunt a Spiritu Sancto quae non sunt
cum Spiritu Sancto, sicut fides informis, et timor servilis: quod quidem non est
nisi propter defectum comitantem: quaedam vero sunt a Spiritu Sancto et cum
ipso sunt, sicut caritas; quaedam vero cum ipso, sed non ab ipso, sicut peccatum
veniale; quaedam vero nec ab ipso nec cum ipso, sicut mortale.
Ad secundum dicendum, quod obiectum amoris est bonum; sed obiectum timoris,
prout nunc loquimur, est malum quod fugitur. In Deo autem est bonitatem
invenire; et ideo est propter seipsum et non propter aliud diligendus. Sed nullum
malum in ipso est; est autem ab ipso aliquod malum, scilicet malum poenae:
et ideo propter poenam quam infligit, Deum timere, non est malum secundum
se. Quomodo autem timore reverentiae bonum excellens timeatur, infra,
art. 3, quaestiunc. 4, dicetur.
Ad tertium dicendum, quod Gregorius loquitur de timore ratione servilitatis,
inquantum scilicet peccatum voluntatem retinet: quod patet ex hoc quod praemissis
verbis subiungit: «Superbit quippe qui peccatum, si liceat non puniri,
non deserit». Vel dicendum, quod timor ille ex quo nascitur timor servilis poenae,
quantum ad actum suum non est timor inordinatus, qui est radix peccati;
sed est timor naturalis, quo quis omne nocivum naturaliter refugit.

Torna all'inizio