Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
putant, a Cytherone quodam denominatum. In hoc enim
precipue colebatur Bachus, secundum autem alios Venus
eamque dicunt ab eo Citheream fuisse vocatam.
CITHORIUS mons est Paphlagonie abundans buxo, in spatium
.LXIII. mil. passuum porrectus, loco Veneto clarus, a quo
volunt Paphlagonios in Ytaliam cum Antenore transvectos Venetos
appellatos.
CITRIA promontorium est Carie, esto sint qui dicant illum
Deli montem.
CLAREUS mons orientalis est in regione que dicitur
Apavortene.
CLARIUS mons est Colophonie in quo colitur Apollo, et ab
eo Clarius nominatus.
CLIBANUS mons apud Calabros est haud longe a Lacinio
promontorio.
CLIMAX Ethiopie mons est secus Rubrum mare, ubi honesti
homines et Rubri maris tenentes imperium, femine prolixis
barbis insignes venationibus vacantes tigresque habentes pro
canibus et pardos etiam nutrientes.
CODREI Medorum sunt montes.
COPHANTUS Bactrianorum mons est nocte flammas emictens
e vertice.
COLAICUM Yndie promontorium in Taprobanem insulam
sese ferentem.
CORAMBIS promontorium Paphlagonum in Ponto, haud longe
ab amne Parthenio.
CORAX Etolie mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum.
CORAS mons est non longe Tyburim, a Corace fratre Tyburti
conditoris Tyburis dictus.
CHOREB mons regionis Madian est iuxta sinum Arabie imminens,
qui quidem venerandissimus est ob crebram iam dudum
veri Dei apparitionem.
CORICUS Cilicie mons est insigni specu memorabilis qui in
summo montis vertice Corico oppido supereminente amplo satis
hyato patet et in profundum demissus quanto magis demictitur
tanto amplior efficitur, et undique pubentibus lucis adeo
|
|