Auxilio Phoebi iam carmina multa peregi,  
quae sunt digna foro Maeonidumque choro.   
Nunc faveas plene dans carmen fingere lene;  
plenius, oro, fave: te sacra digna cape.   
Fletus ut infantis sit pressus voce minantis  
quoque sit elusus scribo tenore lupus.   
Sic puero flenti nutrix ait et regementi:   
'excludere lupis, ni reticere cupis.'  
Credidit illud edax, foret ut promissio verax,  
et sperans donum stat vigil ante domum.   
Alter dum credit quod dicitur, alter oboedit:   
illi somnus abit, protinus huncque capit.   
Nocte lupus tota speravit inania vota:   
quatenus ista vacet, flens puer ante tacet.   
Sic fera pernoctat, potuit nec habere quod optat,  
et, cum mane fugit, nil nisi vota tulit;  
namque minantur ei vir, femina luxque diei,  
montes et planum, plus fera turba canum.   
Sic defraudatus cur sit vacuusque rogatus,  
vix datus ipse fugae, retulit ista lupae:   
'non mihi cara parum, pulcherrima visa ferarum,  
feminea lusum perspicis arte lupum.   
Talia vix credes: quod nunc viduata iaceres;  
vix sed ad has sedes me retulere pedes.'  
Iamdudum legi: non debet femina credi,  
cum soleat laedi, qui male credit ei.  
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |