Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 56


ad omnem vitae partem idonea, Tusculanae vero propter
variam multiplicemque rerum cognitionem, praeter praecepta
quae ad omnem ferme scribendi materiam largam nobis
copiam exhibent. Si qua vero iuris civilis pars adhibebitur, ea
tum ad causarum iudicialium tractatum, tum ad plurimorum
locorum explanationem vehementer iuvabit. Quae omnia
posteaquam adepti fuerint, iam non modo praeceptore non
indigebunt, sed ipsi aliis praeceptores erunt idonei. Itaque per
se et legere et intelligere poterunt.
12. Ceterum quia quemadmodum a magistris instruendi sint
satis abunde, ut puto, demonstravimus, reliquum est ut quo
pacto in studendo adulescentes ipsi se gerant aperiamus.
Omnium autem praeceptorum illud et primum et saluberrimum
esse statuimus, ad quod omnia velut ad quendam, ut Graeci
dicerent, skopovn sunt referenda, ut adulescentes ipsi aliquando
se doctores fore cogitent; nam qui studiorum suorum testimonium
numquam reddendum esse putaverit, multa omittet, plurima
leviter et, ut dicitur, in superficie «illotis pedibus» pertransibit;
nihil intime et ad medullam usque tentabit introspicere.
Qui vero oportere quae didicerit docere existimaverit, nihil
intactum aut indiscussum relinquet; omnia quae in quaestionem
venire possint sibi ipsi tamquam in dialogo proponet et disputationis
veritatem elicere conabitur. Si quem etiam habebunt cui
exercitationis causa quae audierint exponant, nihil hoc erit utilius;
nam, ut ait Quintilianus, optimum proficiendi genus est
docere quae didiceris. Nec sint solum a praeceptore audire
contenti, sed qui in auctores commentaria scripserunt et probati
sunt, eos ipsimet perlegant et radicitus, ut aiunt, sententias et
vocabulorum vim annotent. Novas ipsi sententias et ad rem
accommodatas exquirant. Expositiones quoque in libros scribere
vehementer conducet, sed tamen magis si sperabunt eas in
lucem aliquando prodituras. Attentiores enim ad ea sumus, ex

Torna all'inizio