dicens enim Iesus et huius bonitatis affectu esse constrictum. Audiens
haec, Craton mittit ad illum nobiles uiros, amicos suos, qui
illum rogarent, ut ad urbem Romam dignaretur uenire. Quem
cum uenientem Craton hospitio recepisset, ostendit ei filium suum
Cerimonem, et cepit petere eum, ut, sicut curauit germanum Fonteii,
ita et isti succurreret.
Cui sanctus Valentinus episcopus dixit: « Tu si uis, curabitur».
Et Craton dixit ad eum: «Dimidiam partem substantiae
meae tibi dare disposui, si istum ab hac infirmitate liberare potueris».
Cui sanctus Valentinus respondit: «Miror te magistrum
prudentem non aduertisse, quod dixi: “Tu si uis, curabitur”.
Nam, si credideris Christo meo, fides tua pretiosa est Deo magis
quam tu, qui in rebus uilissimis et uanis uitam tuam expendis, credens
effigies malignorum hominum, in ligno aut in quocumque
metallo expressas, aliquam diuinitatem habere: quae merito hoc obtinuerunt.
Nunc autem, ut non possint credi, qui sordidissimis
actibus et crudelissimis occupati, nullum tempus immune ab sceleribus
habuerunt. Sed si istam, quam insinuo, fidem ab hac defendas
iniuria, et Deo illam inuisibili et omnipotenti committas, dabitur
salus filio tuo, quam postulas. Censum uero tuum, cuius mi-
|
|