Salimbene de Adam: Cronica

Pag 667


Viri sancti eritis michi. Item cum multi cibi in novalibus patrum,
Prover. XIII. Item cum filius Dei dicat, Io. VIII: Ego enim ex
Deo processi et veni. Neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.
Et infra, X: Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
Et infra, XII: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in
me in tenebris non maneat.
Quod oportebat hereticos esse, ut predixit Apostolus.
Sed Apostolus predixit quod heretici erant futuri, Act. XX:
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves,
lupi rapaces in vos, non parcentes gregi; et ex vobis ipsis
exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Item, prima ad Cor. XI: Oportet et hereses esse, ut qui probati
sunt manifesti fiant in vobis.
Ostenditur hic quod multum stultiçat qui non vult resilire ab opinionibus
falsis, quando reprehenditur a doctissimis viris.
Verumtamen hec est summa stultitia, cum homo reprehenditur
a doctissimis viris, nolle resilire ab opinionibus falsis que
sunt contra catholicam fidem. Unde Ecclesiasticus dicit, IIII:
Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendatio ineruditionis
tue confundere. Item Eccli. V: Esto mansuetus ad audiendum
verbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum
verum. Ad idem facit quod dicit Augustinus, II libro de
doctrina Christiana: «Opus est pietate mitescere nec contradicere
divine Scripture sive intelligere, quasi nos aliquid sapere meliusque
percipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius
et verius quod scriptum est». Non autem hoc facit protervus. De
quo dicit Ecclesiasticus XXII: Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat
testam et cet. Item: Cum dormiente loquitur qui narrat
stulto sapientiam et cet. Item Eccli. XIX: Qui odit correctionem,
minuetur vita. Item Eccli. XXI: Qui odit correctionem, vestigium

Torna all'inizio