ut non comederent de illo latere. sed Saraceni ignorant. utrum fuit latus
dextrum vel sinistrum. et. si scirent. quale latus sit blasphematum. ipsi
libenter commederent de alio latere. Hoc audivi a Saracenis.
Item docuit Saracenos. ut portarent capita cooperta cum uno panno albo
et nullo modo portarent caput discoopertum. et hoc fecit ad destruendum
clerum et exempla beati Petri. qui coronam in capite primus portavit.
et dixit quod magnum peccatum est portare caput discoopertum. adducens
quasdam trufaticas rationes. cum quibus illos excecavit.
Item docuit. ut jejunarent primam lunam mensis Maii. quod illa luna
jejunavit Moyses. et hoc fecit. ut quadragesimam nostram penitus ab
eorum cordibus abolerent. ne ipsam jejunarent: et. quum Saraceni jejuniant,
per totam diem nichil comedunt vel bibunt. sed de sero incipiunt
comedere et bibere et per totam noctem carnes et omnia escas quas volunt.
sectantes illius Mahomet turpissima documenta.
Iem habent Saraceni moscetas et ecclesias suas. in quibus habitant sui
sacerdotes. qui vocantur cazes. nam apud eos cazes. id est sacerdos.
et isti de mane et meridie et hora vesperarum. quam horam vesperarum
appellant lassera. clamant super turres illam legem destabilem Mahomet
et dicunt: Alla. Alla. quod idem est. quod Deus. et postea dicunt: Ego
testimonium perhibeo. quod Mahomet fuit magnus nuncius Dei. Et sic decipiunt
Saracenos.
Item sunt inter Saracenos quidam homines. qui vadunt male induti ed
despecti. qui vocantur Facher: nam Facheri sunt apud eos in magna
reverentia. et isti vadunt predicando et docendo Saracenis de lege et
mirabilibus Mahometi. et per istos fortificatur malicia. in nequiciam Saracenorum. in perseverando in fide illa maledicta.
Item docuit Mahomet Saracenos. ut semper hora meridiana deberent
orare. ubicunque essent. sive in mosceta. sive in agro. sive in itinere.
et ante oracionem servant illud turpissimum documentum. quod dedit
eis. quia primo lavant manus. postea pedes. postea faciem. postea virilia sua
et membrum genitale. et hoc publice coram omnibus. et alio modo non
|
|