est ut supra relatum est tunc presbyteri accusare ceperunt nostrum 
advocatum ad domnum Leonem, dicentes illum esse fallacem. 
sed domnus Leo, accepto utiliori consilio, fecit eundem 
advocatum iurare per quatuor evangelia, ut ex illa hora et deinceps 
verum iudicium iudicaret, et dedit alium advocatum pro eo, 
Petrum filium Rainerii comitatus Reatini. et inquisivit domnus 
Leo iudices romanos, quid sibi videretur de hoc. et responderunt: 
« Iudex Hubertus, qui est langobardus, diffiniat, quia nobis 
« non pertinet de hoc iudicare ». tunc Hubertus ostendit capitulum 
ubi continebatur quod sancta et venerabilia loca secundum 
legem langobardam per quadraginta annos possent per sacramentum 
probare suam possessionem. et ita  iudicavit Hubertus 
iudex. tunc preparavit se advocatus domni abbatis ut sic iuraret 
cum sacramentalibus suis. et omnes iudices romani affrmarunt 
quod recte iudicasset Hubertus secundum suam legem. at contra 
advocatus pręsbyterorum dare volebat testimonia quod infra ipsorum 
curricula annorum pensionem accepissent ab hoc monasterio. 
deinde Hubertus respondit: « Nostra lex non pręcipit ut de pensione 
respondeat advocatus domni abbatis, sed tantum de possessione, 
nec ego aliter iudico. tamen si placet domno Leoni 
et iudicibus, dent pręsbyteri testimonia, dabit et domnus abbas 
sua, et discernatur per pugnam ». et placuit omnibus. Et 
dederunt pręsbyteri tria testimonia, quorum nomina sunt: Castorius, 
Iohannes sutor, et Benedictus Leonis subdiaconi. qui secundum 
legem ab invicem separati et interrogati, bis, et primo 
quidem, discordes tunc inventi sunt per omnia fallaciores. Tunc 
iudicaverunt iudices quod falsi essent testes et abiciendi ex placito, 
et pręsbyteri refutarent ipsas ęcclesias domno abbati cum 
pertinentiis suis. iterum pars pręsbyterorum dicebat ut advocatus 
domni abbatis de possessione supradicta iuraret cum sacramentalibus 
suis. de quo interrogatus Hubertus respondit: « Non est 
lex, sed si iudicibus placet, faciat advocatus domni abbatis sacramentum ». 
ad hęc omnes iudices romani concorditer dixemnt 
non debere Langobardum sine asto iurare. tunc affirmaverunt 
omnes, ut aut unus pręsbyterorum aut advocatus iuraret eorum, 
ut hoc quod quęsierant rectum quęsissent, et post hec advocatus
  |  
  |