Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Quarta distinctio


8. Bonitas gloria
1. Numquam amor, praeter amantis et amati differentiam, posset
acquiescere gloriae nec amicus habere bonum amare.
2. Concordantia gloriantis et gloriati per bonitatem transiuit et
uenit esse concordantia amici et amati in amore.
3. Ipsi amare amici, qui de gloria et bonitate uiuit in amore,
non potest resistere poena neque malitia neque uoluntas otiosa.
4. De gloria et bonitate principiauit amor amare suum in se
ipso, ut captus esset et ligatus amicus in amare.
5. Bonitas et gloria medium amoris scrutabantur, per quod
amicum ad amatum ligare possent.
6. Finis amoris accusauit non finem amoris ad gloriam et bonitatem;
bonitas autem et gloria diffidauerunt non finem amoris
in amare.
7. Bonitas et gloria in maioritatem amoris procedere consuescebant,
ut amicum dissuescerent ab amandi minoritate, elongantes
eum a malo et a poena.
8. Gloria et bonitas amare amatiui et amabilis in amore coaequarunt,
ut bonam haberet amicus quietem in amare.
9. Vt amor amicum elonget ab amandi paruitate, est amabilis
bonitas in gloria, quae est delectatio et requies amandi.
9. Bonitas differentia
1. Quoniam amicus amare suum de bonitate et amore nec concordare
nec perficere potest, absque differentia sui ipsius et amati
sui, est amabilis differentia in concordantia bonitatis et amoris.
2. Quoniam concordantia sine differentia nequit esse, bonum
est in amare differentiam esse maiorem in concordantia, quam in
contrarietate.
3. Differentia est principium, in quo et de quo et per quod
amicus et amatus distincti sunt in bonitate et amore, absque distinctione
bonitatis et amoris et differentiae.
4. Existit amor in medio bonitatis et differentiae amici et amati,
ut ibidem existere faciat amare suum.
5. Cum differentia perquirit amicus finem bonitatis, in quo ipsa
differentia amici et amati delectata fuit.
6. Vt amicus maiorem differentiam bonitatis contemplari possit,
oritur maioritas de maioritate in differentiam bonitatis.
7. In indistinctione differentiae consistit indistincta bonitas
amici et amati, quae coaequantur in amare.
8. In bonitate et amore consistit amici et amati differentia indistincta,
ut a confusione et a paruitate distet amandi.
10. Bonitas concordantia
1. Amandi secreta in amoris concordantia bonitas reuelabat
amico, ut eorum amaret amabilitates; resistebant autem contrarietas
et malitia bonitati, sub forma odibilitatis amabilia praesentantes
amico.
2. Principiauit amicus amare suum de bonitate et concordantia,
ut contrarietas et malitia in amare suo non adsint.
3. Amare, quod est medium inter amicum et amatum, elongat
amorem a malitia in bonitate et a contrarietate in concordantia.
4. Bonitas et concordantia finem amoris inquirebant amico;
desiderabat autem amicus eum inuenire, ut in eo quiescerent
bonitas et concordantia.
5. Antecedebat bonus amor cum maioritate concordantiae; retrocedebat
autem cum minoritate concordantiae. Idcirco fuit
prius ad amare cum maioritate concordantiae, quam cum minoritate.
/*
6. In aequalitate amantis et amati consistunt bonitas amabilis
et concordantia bonificabilis. Ideoque in illa aequalitate est uoluntas
ligabilis ad bonum amare concordabile.
7. Rogabat amicus amatum suum, ut ab amandi minoritate
elongaret eum, quoniam per minoritatem amandi appropinquat
bonitas malitiam et concordantia contrarietatem.
11. Bonitas contrarietas
1. Orationibus, contemplatione, deuotione et amore incepit
amicus exorare suum amatum, ut amatus amicum suum elongaret
a contrarietate, per concordantiam bonitatis et amoris.
2. In medio bonitatis et amoris posuit amicus concordantiam,
ut ibidem amare contrarietas impedire non posset.
3. Rogauit uoluntas amici bonitatem amati, ut secreta sua reuelaret
ei, quae, cum sint amabilia, sunt finis illius; rogante uoluntate,
exaudiebat bonitas, plorabat malitia, plangebat contrarietas
et amabat amicus.
4. Posuit amicus bonitatem in amandi maioritate cum concordantia,
ut amoris contrarietas esset in minoritate.
5. Amor et contrarietas mutuam habent repugnantiam super
aequalitate; desiderat enim amor in aequalitate amabilia bona et
contrarietas odibilia mala.
6. Contrarietati resistebat bonitas cum maioritate concordantiae
et malitia concordantiae cum minoritate contrarietatis; et
ideo cum maioritate in amare uincebat amicus minoritatem.
12. Bonitas principivm
1. Adeo bonum est amare, quod bonitas facit ipsum esse in suo
principio, medio et fine et amor eodem modo, quare huic amare
alligabilis est uoluntas.
2. Ligauit amicus uoluntatem suam ad amare bonum cum principio
et fine bonitatis, qui sunt amabiles; ligauit quidem amicus
bonitatem suam ad bonificandum cum principio et fine uoluntatis
suae, qui bonificabiles existunt.
3. Quoniam bonitas substantialis, sub ratione maioritatis principii,
principiauit de se ipsa similitudinem suam, quae est bonitas
accidentalis, ligabilis est uoluntas ad amandum bonitatem, sub
ratione maioris similitudinis.
4. Quoniam principium facit bonitatem et amorem esse principia
substantiae, incipit amicus ligare uoluntatem suam ad aequalitatem
bonitatis et amoris, de quibus aequalitatem bonificandi
et amandi producit.
5. Quanto principium facit esse principia in bonitate, bonificatiuo
et bonificabili sub ratione minoritatis, tanto uoluntas dissolubilis
est ab amare bonum.
13. Bonitas medivm
1. In amoris medio conclusit amicus finem bonitatis et amoris,
ut esset subiectum, in quo amor et bonitas influerent ad principia
sua et ut ipsa principia illam influentiam refluerent ad finem
bonitatis et amoris, per omnes similitudines suas.
2. Posuit amicus bonitatem in amoris maioritatem, ut amoris
medium in maioritatem poneret bonitatis.
3. Quoniam amoris medium desiderabile est in aequalitate
principii et finis bonitatis, stat uoluntas ligabilis ad illam desiderabilitatem.
/*
4. Inuenit amicus in amoris medio minoritatem bonitatis; tantum
fleuit amicus, donec ex bonitate minoritatem eiecit, constituens
in loco suo maioritatem amandi.
14. Bonitas finis
1. Quoniam, sub ratione finis, bonitas substantialis est finis
suae bonitatis accidentalis et quoniam bonitas substantialis est,
sub ratione maioritatis, maior quam eius bonitas accidentalis, ligabilis
est et uoluntas cum maioritate et fine ad bonitatem et
amorem.
2. Inquirebat amicus aequalitatem bonitatis et finis, ut per eam
ligaret amare suum ad aequalitatem bonitatis et finis amati sui.
3. Amare moriebatur amici in minoritate finis et bonitatis,
donec amicus resumpsit amare bonitatem et finem amati sui.
15. Bonitas maioritas
1. Cum maioritate bonitatis et aequalitatis coaequauit amicus
amare suum de bonificatiuo et amabili et de amatiuo et bonificabili.
/*
2. Longo tempore exstitit incarceratum amare amici in amoris
minoritate, donec amatus extraxit illum ab illo carcere, uinciens
ipsum in carcerem maioritatis amoris et bonitatis.
16. Bonitas aeqvalitas
1. Super aequalitatem amantis et amati habent resistentiam
mutuam bonitas et minoritas. Bonitas autem contradicit minoritati
cum esse, minoritas uero bonitati cum non esse; ob haec aequalitas
concordat cum esse in bonitate et cum non esse in minoritate.
/*
17. Bonitas minoritas
1. Bonitas et maioritas in amore amici resistebant malitiae et
minoritati, et quoniam uoluntas tendebat ex hoc ad partem bonitatis
et maioritatis, uincebant eas bonitas et maioritas, amare
amici in amoris magnitudine iacientes.
18. Magnitvdo aeternitas
1. Amoris magnitudo sufficere non posset amoris aeternitati, si
aeternitas magis esset diligibilis ratione essendi, quam agendi.
2. Desiderat amicus magnitudinem, aeternitatem, sapientiam
et amorem esse in amato suo infinitas, cum in eo sint scibiles et
amabiles infinite.
3. Amor amici desiderat omnia existere in amato suo, per quae
magnitudo et aeternitas et uoluntas amati magis inalterabiles existunt.
/*
4. Quoniam in amato sunt haec omnia, per quae sua magnitudo
et aeternitas in uirtute magis a uitio distant, amicus, quantum
potuit, in uirtute magnitudinem et durationem suam a uitio
separauit.
5. Cum reali conuersione et unitate naturali, quae in magnitudine,
aeternitate et ueritate amati existit, ligauit amicus uoluntatem
suam amare bonum et intellectum suum intelligere uerum.
6. Numquam esset amatus amabilis ratione magnitudinis et aeternitatis
sine gloriante et gloriabili, neque magnitudo neque aeternitas
amati sufficeret umquam amico ad amandum gloriam
amati sui.
7. Cum inconfusione et realitate magnitudinis et aeternitatis
amati ligabat amicus uoluntatem diligere bonum et intellectum
suum intelligere uerum in inconfusione reali suaemet magnitudinis
et durationis.
8. Praeter concordantiam amantis et amati in amore et amoris,
non esset amando magnitudo magna nec aeternitas aeternando.
9. Adeo diligit amicus magnitudinem et aeternitatem sui infiniti
et aeternalis amati, quod haec omnia diligit, per quae magnitudo
et aeternitas magis a contrarietate distent.
10. Numquam in aeternali amore posset magnitudo fore
magna, nisi in amore et amoris essent principia amantia et amabilia.
/*
11. Nisi magnitudo foret ratio aeternitatis essendi magnae et
aeternitas magnitudinis essendi aeternae, amoris medium neque
magnificabile neque durabile esset.
12. Laetabatur amicus dum considerabat in tantum oportere
infinire et aeternare in magnitudine et aeternitate amati, quantum
amare in amore ipsius amati.
13. Non consentit natura uehementis amoris in amico eum diligere
maiorem durationem amati sui, quam infinitatem magnitudinis,
potestatis, sapientiae et amoris amati sui.
14. In amoris magnitudine et aeternitate desiderabilis est aequalitas
magnitudinis et aeternitatis, magni et aeterni, magnitudinis
et magnificandi, aeternitatis et aeternandi, magnificandi et
aeternandi.
15. In aequalitate infiniendi et aeternandi distant magnitudo et
aeternitas ab amoris minoritate.
19. Magnitvdo potestas
1. Nisi potestas amici potentior esset in se ipsa, quam extra se
ipsam, non esset scibilis nec amabilis in magnitudine scitiuitatis
et amatiuitatis.
2. Introierunt magnitudo et potestas in amore, ut tantum esset
magnus et potens agendo, quantum existendo, et ut tantum
diligeret agere magnitudinis et potestatis, quantum existere illarum.
/*
3. Quoniam amatus in tantum existit magnus et in tantum potens
et tantum habet uirtutis existendo id, quod ipse est, per
suum agere, quantum per suum existere, existit amicus in tanta
potestate et uirtute essendo id, quod ipse est, quia diligit amatum
suum, quantum essendo id, quod ipse existit per se ipsum.
4. Tantam habet amicus potestatem ad diligendum ueritatem
amati sui, quod tantum diligit in ueritate uerificare, quantum ipsam
ueritatem.
5. Non haberet amicus magnam potestatem amandi gloriam
amati sui, nisi tantum diligeret gloriari amati, quantum gloriam
eius.
6. Vt amans magnam habeat potestatem diligendi suum amatum,
existit in ipso amato magnitudo potestatis et potestas magnitudinis
sine differentia magnitudinis et potestatis, sic existente
differentia magnitudinis et potestatis sicut existit magnitudo potestatis
et potestas magnitudinis.
7. Magnitudo et potestas adeo magnam et potentem habent
concordantiam in amato, quod in tanto concordant in unire
amati, quantum in eius unitate; et ex hoc habet amicus tantam
concordantiam amato suo diligendo eius unire, quantam diligendo
ipsius unitatem.
8. Quoniam absque aliqua contrarietate existit in amato magnitudo
potestatis et potestas magnitudinis, desiderat amicus
suum esse fore concordantiae amati sui.
9. Cum magnitudinis et potestatis principio principiauit amicus
amare suum in amore, ut semper amare suum principiaret.
10. Non haberet amicus magnam potestatem amandi suum
amatum, si diligeret eum per aliquam mediam similitudinem,
quae non esset essentia et natura amati.
11. Si amatus plus diligeret se ipsum, quam diligeret se diligi
ab amante suo, non haberet amans magnam potestatem diligendi
finem amandi.
12. In maiori simplicitate magnitudinis et potestatis habet amicus
amare simplex, quo diligit amatum suum.
13. Si amatus non diligeret amicum suum, quantum se ipsum,
potestas et magnitudo non haberent aequalitatem in amore nec
in amari.
14. Ne magnitudo et potestas existant in amore cum amandi
minoritate, sunt amans et amicus largitas amoris et amandi.
20. Magnitvdo sapientia
1. Quoniam amatus operationem suam diligit in tanta magnitudine,
in quanta scit eam sapientia, diligit amicus operationem
amati sui in tanta magnitudine, in quanta potest eam intelligere
et amare.
2. Vehementius concordant sapientia et uirtus magnitudini
amoris in ente actu, quam in ente potentia.
3. Nisi amatus diligeret se esse magnitudinem sapientiae amici,
deficeret in ueritate sciendi et diligendi amicum suum et amicus
in ueritate sciendi et diligendi amatum suum.
4. Nisi amicus cum amato suo se sciret unitum, non haberet
magnam sapientiam, sciendo gloriam amati sui.
5. Sine magna sapientia nescirent amicus et amatus se distinctos
in amare.
6. Si sapientia nesciret maiorem concordantiam amici et amati,
nesciret maiorem magnitudinem eorum.
7. Si sapientia nesciret maiorem magnitudinem contrarietatis
amabilitatis et odibilitatis, nesciret maiorem magnitudinem concordantiae
amatiuitatis et amabilitatis.
8. Nesciret amicus magnam unitatem sapientiae amati sui, nisi
amatus proprie produxisset eum in magnitudine unitatis et sapientiae.
/*
9. Nisi medium amoris sic existeret inter amicum et amatum,
ita quod ipsum medium non esset amicus nec amatus, amicus et
amatus non diligerent se nec amarent cum magnitudine sapientiae
et amoris.
10. Si finis amoris, quo diligit amicus amatum suum, magis esset
amabilis in minoritate magnitudinis et sapientiae, quam in
earum maioritate, abessent magnitudo, sapientia et amor fini
amandi et finis amandi magnitudini, sapientiae et amori.
11. Amati magnitudo et sapientia coniunxerunt et uniuerunt sibimet
magnitudinem et sapientiam amici, ut abundarent eas
magno scire et amare.
12. In aequalitate magnitudinis et sapientiae uniuit amatus amicum
suum, ut haberet amicus in amare suo sapientiae et magnitudinis
aequalitatem.
13. Tanta est sapientia, quam habet amatus sciendo suum amicum
quod, quanto potest, elongat amatus amicum suum a paruitate
ignorantiae, adiungens eum ad amorem et amare.
21. Magnitvdo volvntas
1. Nisi uoluntas et uirtus tantae forent, quantae per magnitudinem
possunt esse, abesset magnitudo uoluntati et sapientiae et e
contrario.
2. Si ueritas non poneret in uerum tantum, quantum uoluntas
diligit in magnitudine, abesset ueritas magno et amabili uero.
3. Quanto uult amatus magnam actionem in amico, tanto delectatur
amicus in magnitudine gloriae amati sui.
4. Quanto maior esse potest amici et amati differentia, tanto
maior esse potest concordantia magnitudinis et uoluntatis eorum.
5. In maiori concordantia magnitudinis et uoluntatis sunt concordes
amicus et amatus.
6. In magnitudine concordantiae amici et amati distat uoluntas
ab eorum contrarietate.
7. Magnitudo et uoluntas amati principiauerunt amicum in
concordantia amati.
8. In medio magnitudinis et uoluntatis existit amici medium
unitum, ut uoluntate magna diligat amatum suum.
9. Nisi amatus amicum suum creasset in fine magnae uoluntatis,
non diligeret eum amicus in fine magnae uoluntatis.
10. Quoniam amatus maiorem habet potestatem magnitudinis
et uoluntatis intra unitatem suam, quam extra, desiderat amicus
se esse idem cum amato suo.
11. In aequalitate magnitudinis et uoluntatis amati, potest fieri
maior aequalitas magnitudinis et uoluntatis amici.
12. Si potestas et magnitudo et uoluntas amati non concordarent
aequaliter in magnitudine et uoluntate amici, non elongarent
amicum a minoritate potestatis, magnitudinis et uoluntatis.
22. Magnitvdo virtvs
1. Ad magnitudinem uirtutis et ueritatis uenit amor cum suis
scilicet amatiuo et amabili, ut essent magna uirtuosa, uera in
amare.
2. Amati magnitudo, uirtus et gloria transmiserunt per amorem
similitudines suas ad amicum, ut amicus haberet eas in amare.
3. Praeter differentiam amati et amici non posset amor habere
magnam uirtutem in amare.
4. In tantum est amatus amabilis et in tantum decet ei magnus
et uirtuosus amatiuus, quod magnitudo, uirtus et concordantia
uenerunt esse in unitate amici et amati.
5. Non esset magna uirtutis et amoris concordantia inter amicum
et amatum, nisi amatus amicum suum elongaret a contrarietate,
in magnitudine uirtutis amoris et concordantiae.
6. Vt in amandi magnitudine non posset initiari uitium, principiauit
amatus amicum suum de magnitudine uirtutis et amoris.
7. Magnitudo, uirtus et amor sunt media, cum quibus et per
quae coniuncti sunt et uniti amicus et amatus in amare.
8. Posuit amatus in magnitudine et uirtute sui finem amandi,
ut ei acquiescerent magnitudo et uirtus amici.
9. Quoniam maior uirtus, quam amicus habere potest in
amare, in amati existit magnitudine, desiderat amicus amatum ire
in magnitudinem amati sui.
10. Adeo aequaliter oritur uirtus de magnitudine et amore,
quod in uno amare amati et amici existunt aequaliter magnificare,
uirtutizare et coaequare.
11. Vt amatus a maiori minoritate non essendi elongaret minorem
minoritatem essendi, posuit amatus amicum in magnitudine
et uirtute sui esse.


335




340




345




350




355




360




365




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535




540




545




550




555




560




565




570




575




580




585




590




595




600




605




610




615




620




625




630




635




640




645




650




655




660



Torna all'inizio