Martini quę dicitur in Silva, migravit. Ibi vero quadam die,  
dum completorium caneret, quia antiquum illic cimiterium  
fuerat, ut sepe fit, subito illi ex huiusmodi re cogitatio incidit,  
moxque eius animum magnus phantasticę illusionis horror invasit.  
Cumque hoc crebrius in mente revolveret, ecce maligni  
spiritus repentino impetu cellam eius ingressi protinus illum  
in terram sternunt, inmani eum cede conficiunt et exhaustis  
longo ieiunio membris durissimos ictus illidunt. Tandem  
Romualdus inter ipsa percussionum verbera respectu divinę gratię  
visitatus in hanc vocem erupit: «Care Iesu, dilecte Iesu, quare  
me dereliquisti? Numquid omnino me inimicorum manibus  
tradidisti?». Ad hęc omnes iniqui spiritus divina virtute  
fugati sunt. Et continuo tanta divini amoris compunctio  
Romualdi pectus accendit, ut totum cor eius in lacrimas quasi  
cera liquesceret, et de tot allisionibus sautiati corporis nil  
sentiret. Mox sanus et validus de terra surrexit, et licet impediente  
adhuc sanguine ad eundem psalmi versum quem reliquerat  
rediit. In ingressu quippe demonum fenestra cellulę in  
frontem illius impegit, in qua manifesta postmodum cicatrix  
occalluit, quę evidens vulneris inditium quamdiu vir sanctus  
vixit ostendit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |