Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 453

Tomus I


pacificam, quin contentionem verborum
proferret epistola, vel correctionem virgae dextera
minaretur. O quam blandus et efficax fuit
ille primus meae culpae delator? O quam
veridici testimonii testis exceptione qualibet
major? qui sic atrocem injuriam filii detulit,
sic atrociter comprobavit, ut radicatam in fundo
puri cordis offensam evellere filius, proh
dolor! jam frustra laboret? Certe pater si vidissent
oculi vestri coram se de filio, quod aure
aliis dicentibus audivistis, non sic irremediabiliter
visa visu colligere, quam audita concipere
debuissetis auditu. Sed ut manifestissime
pateat, nimis declivis et fluxibilis via est auris,
nimis tenax, dum facile verbum ingreditur,
et ingressum digeritur citius quam
vomatur. Indulgeat ei Deus, qui patrem sic
credulum commovit in filium innocentem, nec
miremini, quod ignosco tam leviter circa me
tam graviter delinquenti. Induxit hoc etenim
non culpae vel veniae levitas, sed exempli cupido,
quo potiri vos pater libentissime cuperem,
ut sicut ego deferenti misereor,
vos delato similiter ignoscatis, ac si forsan
[quod absit] in tantum offensa circa cordis
vestri nervos radicata convaluit,
ut aliquatenus erui vel evelli non possit, utque
quod est severius, defensionis copiam, quam
nulla delatis calamitas abstulit, denegetis, in
hoc saltem mihi vestra paternitas, licet irata
consentiat, ut suppresso quantumlibet nomine

Torna all'inizio