3. Praeterea, subiectum quod ponitur in definitione alicuius accidentis, debet
esse convertibile cum illo. Sed mens non hoc modo se habet ad virtutem; non
enim omnis virtus est in mente sicut in subiecto; sed quaedam in concupiscibili,
quaedam in irascibili, et sic de aliis. Ergo inconvenienter ponitur mens ut
subiectum commune virtutis in eius definitione.
4. Praeterea, illud quod est alicuius speciei proprium, non debet poni in definitione
generis. Sed rectitudinem appropriat sibi iustitia; unde Anselmus dicit,
quod iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Ergo
inconvenienter in definitione virtutis communis ponitur: «qua recte vivitur».
5. Praeterea, quicumque superbit de aliqua re male utitur ea. Sed multi de virtutibus
superbiunt; quia, ut Augustinus in Regula dicit, superbia etiam bonis
operibus insidiatur, ut pereant. Ergo falsum est quod dicitur: «qua nullus male
utitur».
6. Praeterea, quicumque recte vivit, non male utitur. Cum ergo dixerit virtutem
esse qua recte vivitur, superflue addidit: «qua nullus male utitur».
7. Praeterea, Augustinus dicit: «Qui creavit te sine te, non iustificabit
te sine te». Sed iustificatio non est nisi per virtutem. Ergo falsum est
quod sequitur: «quam Deus in nobis sine nobis operatur».
8. Praeterea, cuicumque convenit definitio, convenit et definitum. Sed gratia
non est virtus, ut supra dictum est; et tamen huiusmodi definitio convenit sibi.
Ergo haec non est definitio virtutis.
9. Praeterea, unius rei unica debet esse definitio, sicut et unum esse. Si ergo
quaedam aliae definitiones de virtute assignentur, si illae convenientes sunt,
videtur quod ista sit incompetens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Augustinus hic non intendit definire quamlibet virtutem,
sed virtutem infusam; et hanc completissime definit, ponendo formalia
ipsius, scilicet genus, et differentiam, cum dicit, «bona qualitas»; et subiectum,
quod est materia in qua, cum dicit, «mentis»; et actum, qui est etiam finis virtutis,
cum dicit: «qua recte vivitur, et qua nullus male utitur»; et causam efficientem,
cum dicit: «quam Deus in nobis sine nobis operatur».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod aliter est in nominibus illis quae exprimunt
formas generales, et quae exprimunt formas speciales. Forma enim specialis
quae informat subiectum aliquod, non informatur alia forma eiusdem rationis;
sicut color non informatur colore, sed forte luce; unde non potest dici color
coloratus, sed forte clarus; et similiter nec albedo colorata. Contingit autem
|
|