vestris, quia in terra <estis> Saracenorum». Illi vero fortes
adhelete dimicant et depopolantur <lo>cum illum. Hęc ultio
dolo Aymonis facta est, cuius genus nostris adhuc manet temporibus.
<XIX>. In his ergo temporibus, cum vallis Segusina inermem
et inhabitatam permaneret, Ardoinus vir potens eripit illam et
nobis <sustul>it. Tantum igitur erat plenus viciis, quantum et diviciis,
superbia tumidus, carnis suę voluptatibus subditus, in adquirendis
rebus alienis avaricię facibus succensus.
<XX>. Mortuo denique Belegrimmo, per biennium Iohannes
prepositus prefuit abbatię, largiente sibi Arduino, qui nequaquam
consecrationem meruit sed, amminiculante Deo amoto
hoc, strenuissimus et humillimus Gezo abbaciam suscepit.
|
|