Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 338


4. Praeterea, Angelus et anima separata non videntur differre nisi per hoc quod
anima est unibilis. Sed unibilitas non impedit rationem personae. Ergo cum
Angelus sit persona, etiam anima separata erit persona. Probatio mediae. Id
quod potest fieri per divinam virtutem, non immutat aliquid de ratione rei; sicut
quod Deus possit assumere aliquem hominem, ut Petrum, non aufert Petro
rationem personalitatis. Sed anima separata non potest uniri corpori nisi per
resurrectionem, quae non erit naturalis, sed per divinam virtutem tantum. Ergo
anima propter unibilitatem rationem personae non amittit.
5. Praeterea, sola unibilitas qua aliquid potest uniri nobiliori, tollit rationem
personae; alias Verbum non haberet ab aeterno rationem personae. Sed unibilitas
quae est in anima separata, non est respectu alicuius dignioris, immo minus
nobilis. Ergo propter hoc non perdit rationem personae.
SED CONTRA, nulla forma est persona. Sed anima est forma. Ergo non est persona.
Praeterea, persona habet rationem completi et totius. Sed anima est pars. Ergo
anima non habet rationem personae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod de unione animae ad corpus apud antiquos duplex
fuit opinio. Una quod anima unitur corpori sicut ens completum enti completo,
ut esset in corpore sicut nauta in navi: unde, sicut dicit Gregorius Nyssenus,
Plato posuit quod homo non est aliquid constitutum ex corpore
et anima, sed est anima corpore induta: et secundum hoc tota personalitas
hominis consisteret in anima, adeo quod anima separata posset dici homo vere,
ut dicit Hugo de S. Victore: et secundum hanc opinionem
esset verum quod Magister dicit, quod anima est persona quando est separata.
Sed haec opinio non potest stare: quia sic corpus animae accidentaliter adveniret:
unde hoc nomen homo, de cuius intellectu est anima et corpus, non significaret
unum per se, sed per accidens; et ita non esset in genere substantiae.
Alia est opinio Aristotelis quam omnes moderni sequuntur, quod
anima unitur corpori sicut forma materiae: unde anima est pars humanae naturae,
et non natura quaedam per se: et quia ratio partis contrariatur rationi personae,
ut dictum est, ideo anima separata non potest dici persona: quia quamvis
separata non sit pars actu, tamen habet naturam ut sit pars.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima separata, proprie loquendo, non est
substantia alicuius naturae, sed est pars naturae.

Torna all'inizio