Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 631


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Si in rebus secularibus suum cuique ius et proprius ordo servandus est, quanto
magis in ecclesiasticis disposicionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia
locum inveniat, unde pacis debent procedere; quod hac veneratione servabitur, si
nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur.
Perlatum siquidem ad nos est, eo quod Langobardorum episcopi alter alterutrum
invadentes opponunt periculum, simulque ecclesiastica statuta enormiter deposcentes
conantur invadere et, aliorum partes inliciter detinentes, in pristino errore perseverare
moliuntur. Olim quippe eorum gens in errore existens vestrae a Deo protectae regali
potentiae servata est a talis malignis et infidelibus actis emendari, ut, unde gloriosiores
ceteris
regibus eminetis, inde omnipotenti Domino, ‘qui dat salutem regibus’, perfectius
placeatis et fidem, quam
catholice et apostolicae per beatum Petrum apostoloram principem
eiusque vicarium orthodoxae venerantes colitis, adiutricem in omnibus habere mereamini.
Quapropter poscentes vestrae a Deo promote regali excellentiae quaesumus,
ut, eorum errorem contemnentes, canonicae unusquisque suae diocesis sacerdotali
moderamine tenere atque disponere officio ecclesiastico valeat et, sicut terminos seculares
per territoriis existunt atque in iudicio sub iure civitatis et dicionibus actoribus
disponuntur, ita eiusdem civitatis ecclesiae episcopo diocesis adque parrochiae esse
non omittantur, ut, dum unusquisque episcopus per instituta sanctorum canonum atque
predecessorum nostrorum, pontificum sanctorum, privilegiorum sanccionum iura receperint,
eorum parrochiae adque diocesis consignandum, simul omni sacerdotali officii
ministrandum, digne valeant per vestra a Deo instituta regali in triumphis ampla
victoria precellentia fundi preces.
Porro et hoc vestram sucgerentes regali excellentia, innotescimus errorem illum,
qui inter eadem gente Langobardorum callide regnari in stupris et spurcicias diaboli
non desinit. Semel quippe Deo se voventes et veste fusca monachico habitu induentes,
iterum retrorsum revertentes, quod dici nefas est, saecularibus vestibus circumferentes,
inlicito copulari matrimonio perhibentur. Quatenus pro hoc sepius ammonuimus,
per Guntfridum et aliis gasindis vestris epistolas dirigentes Raginaldo et
Raginbaldo, ut tam detestabilem stuprum devitarent; sed, ipsi nolentes adquiescere,
per eorum contumatiam filia Ermenaldi monachico habitu circumdata suo nepoti nomine
Nazario diabolica versutia copulavit, et nostris apostolicis adortationibus adsensum

Torna all'inizio