decapitati. Item, eodem anno, mortuus fuit Guiducius de Lanbertaciis, quare tota civitas
Bononie fuit ad arma, et Lanbertacii iverunt armati ad domos Lanbertinorum, quare dictus
potestas condenpnavit Lanbertacios in quatuor millibus libris Bononie. Postea vero captus
fuit dominus Ameus de Soldanis, eo quod ipse fecerat occidi dominum Guiducium de Lanbertaciis,
et fuit decapitatus in platea comunis Bononie.
Millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, indictione secunda. Dominus Arduinus Confalonerius
de Placencia fuit potestas Bononie. Hoc anno facta fuit pax et concordia inter
Lanbertacios et Soldanos de mortibus et inimiciciis, que fuerant inter eos, et fuit remissa condenpnatio
Lanbertaciis de quatuor millibus libris Bononie.
Millesimo ducentesimo quadragesimo quinto, indictione tertia. Dominus Philippus de
Ugonibus de Brixia fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus papa fecit concilium generale
apud Lugdonem super Rhodanum, et, in ipso concilio, deposuit dominum Fredericum inperatorem.
Ipso anno Lanbertacii positi fuerunt in banno comunis Bononie, et eorum tabu[lata et
domos fuerunt] destructa.
Millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, indictione quarta. Dominus Oddo Vicecomes
de Mediolano fuit potestas Bononie. Hoc anno fuit factum pallacium novum comunis Bononie.
Et Parmenses revellaverunt se domino inperatori.
Millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, indictione quinta. Dominus Guido Vicecomes
de Mediolano fuit potestas Bononie. Hoc anno comune Bononie fecit exercitum supra
Bazanum, quod erat castrum Mutinensium, et ipsum castrum ceperunt et destruxerunt, et conbustum
fuit totum. Et res Hencius filius inperatoris Federici et dominus Ecillinus de Romano,
cum maxima militum quantitate, venerunt usque ad Scoltennam: tamen non fuerunt ausi ire
usque ad castrum et exercitum Bononiensium. Et, eodem, militia Bononiensium ivit usque ad
Taglatam.
Millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, indictione sexta. Dominus Bonifacius de Cani
|
|