in Teutonum finibus unde videlicet ipse quoque oriundus extiterat,
optimum proprii iuris praedium diversorumque proventuum copiis affluenter
uberrimum possidebat. Habebat autem duodecim filios; cepit interea
cogitare, quid post eius obitum fieret, si unius possessionis hereditatem
inter tot divideret coheredes. Dicebat enim: Ego quidem, qui totum hoc
solus habeo, sufficienter et pacifice vivo. Sed ubi tot divisores emerserint,
quis eorum simultates, quis orientia inter illos livoris et odii iurgia sustinebit?
Non enim illic esse poterit unitas voluntatis, ubi tam multifaria fuerit
diversitas facultatis. Coloni praeterea, qui nunc uni parere domino sunt
contenti, non sine gravi suae quietis iniuria tot dominorum populo sunt
responsuri. Tibi ergo, Deus omnipotens, quicquid est mei iuris allodium
trado, te solum heredem meae possessionis eligo, filios autem meos tibi
commendo, fac eis, quod in oculis tuis beneplacitum fuerit. Et hoc dicto
guantum suum sagittae protinus alligavit, eamque curvato fortiter arcu in
vasti aeris superiora coniecit. Sed mox sagitta sine guanto in terram
relapsa est, ut evidenti monstraretur indicio, quia donum, quod fidei
optulit, clementia divina suscepit.
Tunc ille de sui muneris oblatione fidentior et alacrior factus possessionem
suam cuidam aecclesiae tradidit, eamque sibi perpetuo iure per stipulationes
ac rata firmavit. Brevi vero tempore post haec filii eius tanta
bonorum affluentium sunt abundantia praediti, tot praediorum ac censuum
copia sunt magnifice dilatati, ut eorum quisque summam paternae
|
|