Albericus Casinensis: Visio Alberici

166


eum docuit de veteri testamento et de hominibus in seculo viventibus plura peccata
innotuit.
XLVI. De statura beati Petri apostoli.
XLVII. Qualiter beatus Petrus apostolus cartam mire magnitudinis in modum
parvissime paginule plicans, et in ore ipsius Alberici mittens, eandem illi devorare
precepit.
XLVIII. Iussio apostoli Petri ad eum et de reversione in semetipso.
XLVIIII. Allocutio sancti Pauli apostoli de ycona in visione ad matrem eius.
L. Qualiter relictis omnibus Casinense monasterium petiit atque a Girardo abbate
sancte conversionis habitum indutus est.
Expliciunt capitula visionis Alberici monachi Casinensis.
Incipit prologus domni Guidonis presbiteri Casinensis in visionem Alberici
eiusdem cenobii monachi
Humane mentis cecitatem nostrique cordis duritiam variis diversisque modis
omnipotens Deus larga sue misericordie affluentia superna gratia illustrare dignatus
est atque emollire consuevit. Hinc est, quod alios scripturarum eloquiis admonet et
deterret, alios multimodis tribulationum angustiis castigat et ad penitentie lamenta
convertit, alios vero quibusdam visionibus ac revelationibus informat et erudit, ut,
qui scripturarum predicationibus et minis quadam mentis obstinatione sumus
increduli, his saltem visionibus instructi nostrarum animarum ruinas timeamus,
quibus in hac vita positis futuri seculi pena vel gloria manifestis indiciis ostenditur.
Non est novum nec incredibile, quod dicimus, immo crebris sanctorum patrum
relationibus et exemplis notissimum, quod et nostris quoque diebus in quodam
puero omnipotens Deus mirabiliter monstrare dignatus est. Cuius rei notitiam ego
Guido, Casinensis cenobii monachus, nequaquam silentio tegere, verum ad multorum
edificationem quamquam indocto stilo litteris tradere existimavi congruum, presertim
cum id michi a quibusdam venerabilibus fratribus obedientie precepto imperatum
sit.
Explicit prologus.

Torna all'inizio