Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 36


nisi per bona. quae sunt in seipsa. Tertio in talibus bonis
non est ponenda felicitas, quia sunt valde mutabilia. Aequatio
enim humorum, cum subsit motui supercoelestium
corporum, variationi aeris, mutationi ciborum, de facili
variationem recipit. Sed amissa sanitate, amittitur robur
corporis, quia laxantur membra, debilitantur nervi. propter
quod tollitur proportio illa nervorum, et ossium, in
quibus habet esse fortitudo corporalis. Sic etiam tollitur
pulchritudo, quia amissa sanitate, membra fiunt macilenta,
non remanet in eis color debitus: amittunt conformitatem
illam, in qua reservatur decor, et pulchritudo. non
decet ergo regem, nec aliquem hominem in talibus suam
felicitatem ponere, quae sunt corporalia, et quodammodum
exteriora, et de facili mutabilia. Dicamus ergo ad
intelligentiam omnium dictorum, quod non decet principem
felicitatem ponere in voluptatibus corporalibus,
nec in divitiis, nec in honoribus, nec in fama, nec in civili
potentia, nec in sanitate, nec in robore corporali, nec
in pulchritudine: om
nibus tamen istis debet uti, ut sunt
organa ad felicitatem. Debet enim uti cibis, in quibus
est delectatio corporalis, propter conservationem individui,
sive propter conservationem propriae personae: nam,
cum ipse sit caput Regni, ex defectu eius posset consurgere
malum gentis. Debet uti actu matrimoniali propter
conservationem speciei, sive propter procreationem prolis:
nam ex defectu filiorum multa regna passa sunt divisionem,
et scandala: decedentibus enim principibus absque
liberis, plures insurgunt, ut dominentur, et faciunt
dissensionem in Populo. Debet enim princeps possidere
sufficientes divitias, ut possit regnum defendere, et exercere
operationes virtutum: decet enim regem esse magnificum,
beneficiare personas dignas: quod sine divitiis
fieri non potest. Sic etiam, ne vilipendatur maiestas regia.
est rex dignus honore, et expedit ei habere civilem
potentiam: nam propter parvipensionem principis, ut

Torna all'inizio