Que vero coadunatim queque discretive de Dei divinitate cathegorizent
et supra quantum per edomadem, que hanc predicationem note
et indemonstrabiliter pariebat, ostendit ubi ait quia divina omnia toti
divinitati adsunt, et in sequentibus opimis demonstrat exemplis, et ratione,
revelatione, auctoritate et diffinitione patrum inconcussa veritate
contradictoriam omnem percellit.
Interim de coniuncta et divisa predicatione, que omni generi
congruunt, id est theologo et naturali, maximas propositiones ponit et
ait: et neque coadunata dividere licitum est. Ad cuius rei clariorem noticiam,
pauca de naturalibus insinuanda sunt. Dicit enim Logicus in libro Periermeniarum:
«Quecumque predicantur coniunctim, ponuntur et disiunctim,
determinandum est, nisi sit accidentalis predicatio vel positio
in adiecto». Accidentalis predicatio, cum duo accidentia coniunctim ponuntur,
ex quibus non sequitur divisa predicatio, ut “Symon est
bonus magus, ergo est bonus”. Non sequitur. Vel “bonus citharedus,
ergo est bonus”. Non. Sic in similibus. Positio in adiecto est, quando talia
coniunctim de subiecto predicantur, ex quibus sequitur contradictio,
ut “Paulus est homo mortuus, ergo est homo”. Non. Talia enim ponuntur
in predicato, que a se prorsus removentur, ut “homo” et “mortuus”.
Nam si est homo, non est mortuus. Unde quidam dicunt, quod
nullus homo est mortuus, quia omnis homo vivit. Est et alia regula logicorum:
«Quecumque predicantur disiunctim, ponuntur et coniunctim»,
ut “Paulus est rationalis et Paulus est anima, ergo Paulus est
rationale animal”. Sed in quibusdam fallit, ut “Gra<c>cus est malus et
Graccus <orator> est, ergo est malus orator”. Non sequitur, quia bonus
orator fuit. Similiter “hic canis est tuus, et hic canis est pater, ergo
hic canis est tuus pater”. Non. Similiter “iste est homo et iste risibilis,
ergo iste est homo risibilis”. Non. Sic ergo regula intelligenda est: quecumque
ponuntur disiunctim, ponuntur et coniunctim. Verum est, «nisi
sit accidentalis predicatio vel unum intelligatur in altero», ut in homine
intelligatur risibile. Est et alia regula Aristotilis in Io libro Elencorum,
de eo quod est secundum quid et secundum non quid, ut “Ethiops
est albus dentibus, ergo est albus”. Non sequitur. Non enim idem est
esse quid et simpliciter esse. Non quia secundum quid est albus, ideo est
|
|